# Opera omnia 1024

Ficino, Opera omnia, DIONYSIV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1024
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1024

Videbitur igitur Deus esse tenebrae, id est, ipsum omnium obscurissimum. Sed quomodo? Cùm clament esse Deum tanquam omnium ubique notissimum. Putabit aliquis uicissim Deum appellari posse lumen, id est, omnium notissimum. Sed quonam pacto? Cùm omnia finita testificentur ignorari quid sit ipsum, quod omnes infinitum proculdubio confitentur. Nec omnino uerè de Deo sentiunt homines, qui conceptum humanum superat infinitè, nec errant omnino de Deo, à quo omne uotum & iudicium opusque bonum assiduè pendet. Tollit denique Deo & affirmationes & negationes, quae tamen aliquando uisae sunt diuinitati ratio ne aliqua conuenire. Sed reuera, quod nusquam attingimus, nec ponere possumus, nec auferre. Sed quae sunt post ipsum. Si enim uni ipsi bono bonorum omnium authori, nihil deest boni, quid nam boni huic possumus adhibere. Rursum si Deus est eminentia simplicissima, ab omnibus penitus ab soluta, non potes huic auferre quicquam. quia nec assequeris quod semper eminet, neque diuidis, quod omnium indiuiduorum simplicissimum & absolutissimum iudicatur. Quod nullum intelligibilium est, qui omnis intelligibilis eminenter est author.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
