Latin
DIONYSIVS
Ficino, Opera omnia 1026-2
Unproofread scanNot analysed yet
DIONYSIVS. leut neque sensibilibus intelligibilia comprehendi spectariue possunt, neque fictis figuratisque simplicia &in figura. Neque per corporum figuras formar, informas ipsa incorporeum refugiens tactum figuraque carens, eadem ueritatis ratione, ipsa su peressentialis infinitas, omnes essentias antecellit. Ipsa quoque unitas intellectu superior, omnes supereminet intellectus. Ipsum denique unum cogitatione praestantius, nullis cogitationibus potest excogitari. Atque bonum excelsius omni uerbo, uerbis est ineffabile. Vnitas unitatis omnis unifica, superessentialis essentia. Intellectus nequaquam intelligibilis, ineloquibile uerbum, uerbi &intelligentiae nominisque uocatio, haec sane iuxta nullum existentium est. Causa quidem omnibus ut sint, ipsa uerè non est, tanquam omni essentia superior. Et tandem quemadmodum ipsa de se, propriè sciteque pronunciauerit. De hac igitur secretissima Deitate, quae &essentiam antecellit, sicut dictum est, nec loqui, nec cogitare quicquam audendum est, praeter illa, quae sacra eloquia nobis diuinè admodum tradiderunt. Comprehendere Deum nullus intellectus potest. Scire quid Deus, intellectus beatus solus solo lumine super naturali potest. MARSILIVS. Ntellectus lumine naturali potest cerris rationibus intelligere, primo quidem esse Deum, deinde quid non sit ipse Deus, tertio quid &quemadmodum efficiat atque regat, quarto, qua condi. tione res ad Deum omnes sese habeant. Scire uerò quod propriè sit ipsa natura Dei. nec intellectus noster, nec angelicus naturali lumine potest. Est enim natura illa longo interuallo super essentiam &intelligentiam quantumcunque perfectam. Sed solę beatae mentes intelligunt, quid sit Deus, sub lumine quodam plusquam naturali, quando Deus ipse sementi coniungit, quasi tanquam formam quem uideat, &per quam uideat. Hinc Plotinus, animus, inquit, perfectè purgatus prius per unionem diuinam Deus efficitur, quam cognoscat quid sit ipse Deus. Sed comprehendere Deum, naturamque ipsius sub cunctis rationib. suis apprehendere, nullus intellectus, nullo lumine ualet. Nullum ergo uestigium nobis usquam occurrit, eorum qui Deum hac absoluta ratione comprehenderint. Quorijam nullis comprehendere licet, nec rursus eorum quibus palam ipsa diuina natura patuerit, percipientibus quidem nec interim complectentibus. Nec enim uel ipsi exprimere, uel alij capere possunt quod illi contemplati fuerint in excelsis, uel etiam contemplentur. Nam &quę Paulus Apostolus cogno uit in raptu, non licuit homini loqui. Et Plato diuina, inquit, dici docerique non posse, sed in animo pio ad Deum accendentem, subitò tandem diuinum ex alto lumen accendi. Quod quidem seipsum intus alat. Quasi neget eiusmodi lumen extrinsecus emicare. Scire quid sit Deus, Dei ipsius propriam est Nec ullum diuinae substantiae usquam maUIDETI nifestum uestigium reperitur.