# Opera omnia 1027-2

Ficino, Opera omnia, MARSILIVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1027-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1027-2

MARSILIVS. D excellentiam causae duo praecipua pertinere uidentur. Primum quidem, ut quo praestantior causa est, eò sit à subditorum conditionibus segregatior. Secundum uerò, ut pro excellentiae suę gradibus, uires suas, actionesque longius, latiusque diffundat. Quamobrem prima omnium causa, & separatissima est ab omnibus, & interim praesentissima. Inde unum, hinc bonum, à Platonicis nominatur. Inde quidem, nihil habet simile cum effectibus atque commune, hinc rursum agit omnia, agit in omnia, conseruatr assiduè, est in omnibus penitus praesentissima. Cùm ad infinitam illius bonitatem pertineat amplissima uirtutum munerumque diffusio, nihil relinquit usquam suae bonitatis expers. Merito igitur & claritatem illam, qua seipsam cernit, multis impartit, per quam multa Deum contueantur. Sed ipsa cognitio Dei penes Deum su per essentiam extat. In sequentibus uerò cognitio Dei, non transcendit essentiae limites, radium ergo excelsiorem essentia Deus retinet in seipso, essentialem uerò communieat, nempe cum primum ex Deo prosilit, essentialis euadit. Per hunc, ut Plato in republica inquit, & species rerum fiunt intelligibiles, & mentes euadunt intellectiuae. Atque hae quod cum illis harmonicè compulantur. Ac tandem mentes Deo beatae formantur. Distribuit uerò lumen Deus suum intellectibus pro sua cuiusque proportione. Quemadmodum stellae singulae pro natura sualumen uarium à Sole suscipiunt. Tum uerò beatae mentes cum dinina uoluntate concordes mensura dari muneris contentae uiuunt. Praesertim cum ita naturae suae fuerit satisfactum. Nec affectant ulterius, neque decidunt in deterius. Quoniam uerò luminis est calfacere, ideò sub hoc intelligentiae lumine statim accendunturamore, congruente uidelicet cum ipso lumine, ut nec citra, nec ultra petat. Ipse uerò amor est, qui alarum instar, mentes per sublimia sustiner, ne ad inferiora labentur. Hincamorem diuinum in hymnis Orpheus alarum canit. Et Plato in Phoedro, sublimes animas peramorem diuinae pulchritudinis, pennas. inquit, recuperare, quibus in coelestem patriam denique reuolent. Denique amor, sicut, & natura, principium motus est atque quietis. Itaque si forte mentes dum Deum cognoscunt non mediocriter, interim tamen ament aliud, uel mediocriter, statim, relicto Deo, ad aliud mouebuntur. Deus radium intelligentiae suae unicuique pro capacitate communicat. Intellectusque beati nidistributo munere contenti uiuunt, ac firmiter perfruuntur.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
