# Opera omnia 1027-3

Ficino, Opera omnia, DIONYSIVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1027-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1027-3

DIONYSIVS. up.itio on. Eruntamen summum illud bonum nullum, alicubi existentium sui expers esse patitur. Sed cum in seipso stabiliter superessentialem fixerit radium, benignè tamen inter ea pro cuiusque existentem proportione, unicuique fulget. Atque ad ipsius contemplationem, communionemque & similitudinem, quatenus assequi possint, sacros intellectus extendit. Qui ut fas est aciem in ipsum reuerenter intendunt, neque ad superiora, quàm ferat indultus ipsis, pro modo suo radius frustra insolenterue contendunt, neque inclinatione quapiam ad deterius uergente, ad inferiora labuntur. Sed firmiter indeclinabiliterque ad illucescentem sibi radium, aciem intendunt. Et amore decentium illustrationum congruo sacra, cum reuerentia temperatem sancteque per sublimia peruolant. Facilius tutiusque diuina uidemus, si mentis aciem ad eloquia sacra conuertimus, quasi in ipsum Deum audentius dirigamus. ARSILIVS. Vod lucet in Deo tanquam Solis mundani Sole, super essentiae & intelligentiae limites, non ram perscrutari, quàm uenerari debemus. Mentisque oculos immensam hanc lucem mini. me suitinentes. hinc ad sacras literas tanquam ad coelos flectere. In quibus nomina sunt cognomentaque diuina tradita diuinitùs, uelutr stellae oculis nostris accommodatae, ex quibus sanè stellis nobis emicant propriae Dei uires & appellationes laudes quediuinae, tanquam Solia, virtutes in stellis. Ex hoc denique seculo pioque studio duo quaedam potissima reportamus. Primum quidem, quod diuinos radios hinc haurimus nostro ingenio congruentes. Secundum, quòd diuinum Solem radio. rum eiusmodi sacrum fontem, ut Deo placet, ritè laudamus. In nominibus appellationibusque diuinis diuinitus uidelicet traditis, mirabiles latêre uirtutes, rum ad diuina mysteria declaranda, tùm ad mirabilia perpetranda Hebrai omnes existimant, & Zoroaster lamblichusque confirmant. Radij diuinitatis fulgentes in sacris eloquijs ad diuinam contemplationem facilè nos perducunt.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
