# Opera omnia 103-3

Ficino, Opera omnia, Cap. V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/103-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/103-3

Cap. V. Ens hominis quando corporeas exuit curas, cur passiones elementorum affectat? Quia publicum bonum non despicit diuinus animus summi communisque boni filius, ergo tanquam Deus aliquis ad anirgalium hominumque VAcommoditatem prouidenter elementa mouebit. An potest adeò supra suum corpus attolli, ut mundi sphaeras attingat? Potest utique, si ubique est, ut quidam putant. Sed nónne etiam lumen crassa laterna inclulum paulo momento laterna reclusa emicat eminus, & remotissima quaeque illuminat, neque tamen à laterna discedit, clausa iterum laterna, in angulum absque sui offensione colligitur, quod dum locum prius impleret amplissimum, absque sui dissipatione profundebatur. Mira luminis uirtus. In angustissimo quiescit loco, implet amplissimum. Id quippe facit, quoniam lumen quodammodo est incorporeum. Idem facit animus, quia diuinum est lumen. Nunquid diuinus hic animus in ijs conficiendis miraculis per omnes sui partes secedit à corpore? Nihil opus est ut officium omnino dimittat contrariorum conciliandorum. Anima utique in corpore per idolum suum, quasi crinitae comam in uapore, primùm contraria in unum elementa conciliat, deinde si dissoluitur quicquam, instaurat nutriendo, auget etiam, regit, corpus transfert, & reliqua. Videmus apertissimè opus transferendi regendique corporis remitti & intermitti quandoque. Cùm anima uehementiori corripitur phantalia, officium augendi nutriendique minuitur propter intentissimam rationis indaginem. Ideo non concoquunt cibos philosophantes, & anima adulto corpore acutius speculatur, quàm adolescente, minus in augendo corpora occupata, & sobrium corpus speculationem impedit minus, dum anima ad speculandum est duntaxat intenta. Quamobrem cum per mentem tanta animi contingit abstractio, ut & phantasia, & ratio naturalis intermittantur, quę solent ipsę nutritionem regimenque membrorum debilitare, quid obstat, quo minus cadat corpus, & nutriatur in corpore nihil? Restabit forsitan solum conciliationis officium, quo anima nondum sinat dissolui humores atque diffugere.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
