# Opera omnia 103.1-4

Ficino, Opera omnia, 103.1 to 103.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/103.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/103.1

gnatio. Quapropter cum sit inter intellectum & rem intelligendam cognatio, qua uia aliquid proficit ad hoc ut intelligibile fiat, eadem proficit ut sit intellectus. Sed discessus à materia unica uia est, per quam res quaeque eum adipiscitur terminum, ut intelligenda intelligibilisque sit, id est, talis, ut propriè possit intelligi, quia tunc proprie res intelliguntur, quando seorsum à materia ac materiae conditionibus cogitantur. Itaque per eundem discessum ad id peruenire quis potest, ut sit intellectus. Sane si separari a materia causa est ut forma quaelibet unum quiddam fiat cum intellectu, multò prius magisque semotum esse à materia, causa est ut res aliqua intellectus sit & intelligens. Quia uero nullus à materia remotior est quàm Deus, exactius nullus intelligit. Rursus intelligentia appetibilis est tanquam bonum, per eam enim res quaeque seipsa frui potest, ac caeteris omnibus, primo autem bono, id est, Deo nihil deest boni. Adde quod causa omnis per formam agit, & quantò amplior causa est, tantò per ampliorem agit formam. Amplissima causa Deus est, amplissima igitur forma est in Deo. Nusquam uerò est forma amplior, quàm in mente. Deus igitur habet mentem. Quod inde etiam probatur, quia non decet mentes instrumenta esse eius motoris qui mente careat. Omnes autem mentes, Dei sunt instrumenta. Ad idem illud quoque confert, quod cum in Deo idem sit essentia & operatio, consequens est ut eius operatio ex earum genere sit, quae in externam materiam non transeunt, sed in agente manent tanquam ipsius perfectiones potius quam materiae. Talis est cognitio & appetitio. In Deo igitur saltem cognitio est. intelligentia scilicet, uel eminentior quàm ipsa intelligentia. Et quoniam intelligentia Des, prima intelligentia est, & quicquid est in alsquo genere primum, purum est & solum, & in seipso, ideo idem est ibi penitus esse, & intelligere, ne si aliud esse sit, aliud intelligere, cogamur intelligentiam illam in alio, id est, in essentia collocare. Item si prima ibi intelligentia est, est utique perfectissima. Talis est planè, quae illi obiecto quod est per ipsam comprehendendum, quàm proxima est. Sic enim certa est prorsus, nullius indiga, atque plenissima.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
