Latin
103.5 to 103.8
Ficino, Opera omnia 103.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Illa uero intelligentia rei cogno scendae est proxima, per quam res intelligens intelligit semetipsam. Propria igitur intel ligentia Dei est, ut seipsum intelligat, praesertim quia si ab externo quodam obiecto intel entia Dei perficeretur, ab eodem perficeretur essentia Dei, quae eadem est cum illa, fieretque Deus ab alio. Quis dixerit diuinam mentem externa sequi ut intelligat, cum ex terna diuinam mentem sequi cogantur ut sint? Quis proprium diuinae mentis obiectum posuerit extra Deum, cum nulla uirtus obiectum suum excedere ualeat, Deus autem excedat omnia in immensum? Cum Deo intellectus &intelligentiae nomen tribuimus, sic accipiendum est, ut huiusmodi appellationes secundum causam potius, quam per formam intelligantur. Propriè namque angelum mentem esse putamus, Deum uerò supra mentium genus, ita ut mens sit mentium, lumenque luminum Intelligit uerò Deus quicquid intelligit modo quodam super intelligentiam, atque, ut ad rem nostram ueniamus, in telligit singula. Nam quicquid intellectus agit, sua agit natura, atque ita agit intelligendo. Ergo quaecunque facit, intelligit, quod patet in artibus &consilijs. Cùm ergo Deus per esse suum agat, idque esse non careat intellectu, imò uerò esse &intelligere propter summam Dei simplicitatem idem sit, oportet ut operetur intelligendo. Eatenus uerò cogni tio eius extenditur, quatenus operatio, cum in Deo simplicissimo sit uoluntaria cognitio &operatio idem. Operatio per omnia usque ad res extenditur minimas. Ergo minimas res omnes Deus intelligit, eò maximè, quod quisquis rerum minimarum causas omnes cognoscit, res intelligit minimas, Deus autem nullas ignorat, cognoscit quippe seipsum. Ipse est omnium causa, ergo primam &summam causarum, &rerum omnium causam noscens, noscit omnes. Noscit inquam distinctè atque clarissime. Nam dum se uidet, qui an geli causa est, uidet clarissimem angelum. Dum angelum intuetur, per eum, si opus sit, illiIta tis opera ut per causam propriam intuetur, per illa rursus opera illorum planissimè rerum infimarum causam summam, causas medias, atque proximas, ideoque illas clarè dinoscit. Quanquam non opus est ut extra se Deus in causis sequentibus ultimos intueatur effectus, cum ipse sit prima ipsius esse origo, &causa essendi sequentibus omnibus idcirco dum se inspicit, totum esse rerum quarumlibet inspicit. Totum inquam esse, planè atque distinctè. Nam si seipsum perfectè cognoscit, totam suam potentiam comprehendit.