# Opera omnia 1032-2

Ficino, Opera omnia, DIONYSIVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1032-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1032-2

ex his ad simplicem unuamque intelligibilium spectaculorum ueritatem modo quodam proportionis assurgimus. Atque post omnem nostram diuinorum in telligentiam, sistentes intellectuales actiones nostras, ad sublimiorem essentia radium, quantum fas est, contendimus. In quo quidem termini omnes omnium cognitionum piusquam ineffabiliter praeexistunt, quem nec intelligere, nec eloqui licet, neque quo modocunque aliter speculari. Propterea quod est ab omnibus segregatus, & emi nenter ignotus. Iam uerò essentialium omnium cognitionum, atque uirium super essentiali. uirtute fines simul omnes anticipauit Atque incomprehensibili potestate supercoelestibus quoque mentibus altior extat. Si enim cognitiones omnes tum entium sunt, tum etiam in ente desinunt, qui omni essentia superior, est consequenter, est ab omni cognitione semotus. Deus amplectitur, complectitur, anticipat omnia Mysterium diuinum, nec animae, nec angeli per intelligentiam assequuntur, sed per unionem lidigii intelligentiam meliorem. "ouqisq. b MAR Ens omnia amplectitur complectitur, anticipat, amplectitur quindem per excellentiam poDtestatis, uelut extrinsecus circunfusus. Complectitur autem, una quândam penes se naEtura unicè colligens singula quantum licet inter se diuersa. Anticipat deníque, quoniam & antequam sint possidet ipse, & gradu longè praestantiore quam sint. Deum neque scientia, neque tactu percipere possumus. Id autem est, neque conclusione quadam antecedentibus principijs consequente, neque subito quadam intellectus intuitu. Ipium bonum ob infinitatem suam intellectu finito assequi non ualemus, rursus unitatem eius propter incomparabilem simplicitatem intelligentia semper multiplici non attingimus: tres insuper illas, cut ita dixerim, )existentias in unitate simplicissima subsistentes, uestigijs nullis inuestigare licet. Praesertim quoniam quilibet trium illic existentium ęque Deus est arque bonus, rotusque Deus, rotumque bonum. Angeli quinetiam naturali intelligentię lumine, mysteria eiusmodi non attingunt, sed diuinitus infuso super naturali quodam lumine in angelicam unitarem intellectu praest antiorem, coniuguntur Deo, unione quadam intelligentiam superante, Per quam utique unionem fruentes Deo, haec mysteria & si non omnino comprehendunt, certissimis tamen rationibus consequuntur. Angelos dico non omnes, sed beatos, hi namque soli inter angelos supernaturali lumine digni sunt habiti. Animae quoque in patria iam beatae, & si quae praeterea quasi separatae uiuentes in corpore, extra corpus aliquando diuinitus rapiuntur factae iam angelicae, eodem ad tempus cum angelis munere potiuntur. Similium duntaxat animorum officium est, diuina nobis nomina ritè tradere.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
