# Opera omnia 1032

Ficino, Opera omnia, DIONYSIVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1032
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1032

Hac Plato prouidentia, iubet hominem sub renenon BB 3 brose brosospecu nutritum, ad intuendam meridianam lucem non subitò compellendum, sed monstrandum huic Solem primo quidem ad lucernae lumen in aqua, deinde in luna sub nocte serena, de mum in ipsa aëris serenitate diurna. Similibus quoque gradibus rude, uult ingenium ad contemplandam perduci diuinitatem. Lineae undique contingentes centrum, non longitudine quidem sua signum illud tangunt magnitudinis expers, sed suo quaeque signo, signum. Quod quidem & si non est longum, neque plura, plurimarum tamen longarumque linearum, terminos, id est cunctae, eodem sui puncto complectitur. Iam uerò cum lineae cunctae earumque termini, ab eo profluant, merito in se eminenter peranticipat omnes, eadem ratione minores multae sphaera quadam ampliore comprehensae, centris quaeque suis attingunt, sphaerae continentis centrum mirabiliter in se, & circulos omnes, complectens. His fermè comparationibus Plotinus magnus utitur, ostensurus qua ratione quam plurimae simul mentes in unum ipsum uniuersi principium fingant intuitus. Ipsumque in se comprehendat & intellectus omnes, & summa quaeque intellectualium actionum. Idem hic antè Plotinum Dionysius attigisse uidetur, probans praeterea intellectus ubi Deum attingunt, intellectuales actiones posthabere quasi multiplices, ideo diuinae oppositas unitati. Atque per unitatem potius amoremque attingere. Quod & Plotinus saepe comprobat. Quem admodum uita ante se essentiam postulat, uisi enim sit non uiuit, ita cognitio uitam. Nempe non cognoscit, nisi prius uiuat. Omnis ergo cognitio essentia uita fundamentum habet. ideo circa essentias, atque entia tanquam fines dirigit actionem. Hincaiunt naturalem quidem Philosophiam circa ens iam quale mobileque uersari. Mathematicam uerò circa ens iam quanrum. Metaphysicam denique ipsum simpliciter ens spectare. Quod tamersi nondum substantia est uel accidens, nec dum quantum, uel quale mobile potest tamemperhaec omnia quandoque finiri Ideo nec est simpliciter infinitum. Sed, (ut summatim dicam acum cognitio quidem & essuntiam supereminens, cognitionem etiam antecellit, nec igiturattingi cognitione potest. Essentiam uerò bono posteriorem esse testantur essentię quaelibet in se ipsis minimae quiescentes, sed annitentes semper ad actionem, ad actionem uidelicet circabonum, unaquaeque suum, qua quidem ratione ipsa simpliciter primaque essentia agere, iam conuincitur ad ipsum simpliciter primumque bonum. Signis congruè utimur ad diuina, ipse uerò Deus essentiam cognitionemque antecedit. VS. ONYS Vne autem pro ingenij uiribus congrue ad diuina signis utimur. Rursumque

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
