Latin
DIONYSIVS
Ficino, Opera omnia 1033
Unproofread scanNot analysed yet
Quoniam uerd nomina haec non ritè pandunt. nisi coniunctae Deo, coniunctae uerò non sunt, nisi seiunctae prius non solum à corpore fuerint, uerùm etiam à proprijs intelligentiae actionibus, rursus ab omnibus tùm quae sunt, tum etiam quę intelliguntur esse, idcirco prima eiusmondi homina, tam ablationem rerum à Deo quam separationem Dei ipsius à rebus significauerunt. Vniones quibus beati, uel angeli, uel animi Deo iunguntur, appellat uel ἐπίβολας uel παράβόλας. Primum quidem significat iactus, ictus, aspectus, intuitus, secundum uerò perceptiones, acceptiones, susceptiones. Disiunctio haec originem ducit à diuersis opinionibus circa iustum. Platonici enim putant, uisum foras emittere radios. Peripatetici uerò, contra, imagines à re uidenda suscipere. Beati uerò nec iaciunt suos in Deum radios, nec Deum ipsum accipiunt, scilicet ab ipso Deo lumen hauriunt, quo statim hausto, non Deus quidem beato coniungitur, sed beatus Deo. Non enm beatus Deum accipit, sed beatum sibi Deus assumit. Formae quidem materiale, id est cum materia quanta usquequaque diuiduae, ab ipsa materia fuscipiuntur, atque sustinentur, indiuiduae uerò formae, &à materia separa biles, materiam ipsae suscipiunt, atque regunt Similiter accipi quidem rerum formas ab anima licet dicere, Deum uerò nequaquam, sed animam ab ipso Deo uicissim. Soli sancti per diuinam inspirationem facti iam angelici, ita per unionem cognoscunt Deum, ut rectè poßint diuina nomina constituere.