Latin
DIONYSIVS
Ficino, Opera omnia 1034-2
Unproofread scanNot analysed yet
DIONYSIVS. FPsum igitur deitatis excelsę superessentiale, ipsa scilicet superbonitatis superessentia quicquid denique sit, neque ut rationem, uel potestatem, neque ut intellectum aut uitam, uel essentiam laudare fas est nulli ex his, quae ueritatis, omni ueritate superio Tris, sunt amatores, scilicet ut excellentissimè segregatam ab omni habitu, uel motu, uita, imaginatione, opinione, nomine, sermone, cogitatione, intelligentia, essentia, statum, firmatione, unione, termino, infinitate, &uniuersaliter ab omnibus, quę inordine en tium collocantur. Verum quoniam tanquam subsistentia bonitatis ipso suo esse entium omnium causa est, haud ab re excelsae deitatis prouidentiam bonorum principium exomnibus inde creatis laudare decet. Quandoquidem circa ipsam omnia, atque eius gra tia, ipsaque est ante omnia, &in ipsa cuncta consistent. Atque eo ipso, quod est ipsa uniuersa perducta sunt, atque subsistunt. Idcirco hanc appetunt omnia, intellectualia quidem rationaliaque scienter, inferiora uerò, his sensuali conditione, sequentia rursus paruitatem, motum, aut per aptitudinem quandam essentialem, &in quodam habitu consistentem. Qua ratione negari omnia de Deo, ac pariter affirmari poßint. MARSILIVS. f Vsteria Dionysij sententia illa Mercurij ter maximi confirmantur. Deus, inquit, nihil est omnium. Deus est omnia. Deus nomen nullum haber, Deus habet omne nomen. Ita MEfermè res omnes ideo sunt pariter atque non sunt, sicut domus in architecto. formae mem brorum in uegetali seminariaque natura. Igneus in Sole calor. In unitate numeri, Longitudo liLunae in centro circuli. Radij omnes neae in puncto: unde Pyrhagorica ratione producitur. in centro Solis. In lumine uerò calores. Res sanè nulla praeter Deum ea forma, qua uel est, uel fingitur, est ideo finira in Deo penitus infinito. Res item omnes tanquam à Deo non casu, sed ratioone in formam suam aeditae, in Deo praesunt gradu quidem certo, sed infinitè praestantiore quam in se ipsis. Meritò igitur Parmenides Pythagoricus apud Platonem, omnia de ipso uno rerum prin cipio negat, pariter &affirmant. Nomina uerò affirmatiuè de Deo dicta, non significant ipsam Dei naturam fictam, uidelicet ab intelligentia naturam illam penitus ignorante. Sed significant actum quendam, quid, ad Deum quidam comparatus productio, ad res autem, processio dici potest. Item uerò quando Deus nominatur uita significat &actum Dei uiuificum, &uitam in res quandam actione eiusmodi procedentem. Similiter essentia, &intellectus, &bonitas, &cognomentam, caete raque affirmant. Qua ratione Deo nullum conuenit nomen. Rursusque conuenium omnia nomina. NYS IVS. Oc igitur intelligentes Theologi, diuinitatem partim, tanquam nomine caren