# Opera omnia 1034

Ficino, Opera omnia, DIONYSIVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1034
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1034

De inde quia bonum rationem causae finalis habet, quandoquidem, tanquam finem, omnia bonum appetunt. Finis autem est causa causarum, causas enim caeteras monet. Tertio, quoniam omnia principium suum appetunt, ut uel inde perficiantur. Nihil uerò aliud expetunt praeter bonum. Bonum igitur omnium est principium, quemadmodum est & finis. Non appetunt omnia intellectum, nec omnia uitam, & quae saltem affectant essentiam, non simpliciter eam optant, sed gratia boni, uidelicet ut etiam bene sint, & bono quidam essendo fruantur. Quamobrem nec intellectus, nec uita, nec essentia, ita Deo conueniunt, sicut bonum. Memento uerò quatenus singula proprium bonum cupiunt, eatenus quodammodo ipsum quoque simpliciter bonum desiderare. Ab hoc enim tum ab initio, tum perpetuo habent singula, ut bona appetendaque sint. Quae de bono ex mente Dionysij diximus. à Plotino, & Proclo post Dionysium sunt maximè confirmata. Deum tum ex nullis nominare licet, tum etiam ex omnibus celebrare. Siquidem ipsum bonum suo modo appetunt omnia tanquam inde creata.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
