Latin
DIONYSIVS
Ficino, Opera omnia 1035
Unproofread scanNot analysed yet
Vicissim quoque tanquam plurimis nominibus praeditum laudant, ubi Deum rursus dicentem inducunt: Ego sum quisum, uita, lumen, Deus, ueritas. Et quando diuina sapientia praediti ipsam omnium causam uaria denominatione ex creatis omnibus prędicant ut bonum, ut pulchrum, ut sapientem, amabilem, Deum Deorum, Dominum dominorum, sanctum sanctorum, ut aeternum, ut existentem, ut causam seculorum, ut authorem uitae, sapientiam, intellectum, rationem, cognitorem, ut thesauros totius cognitionis, omnes anticipantem, ut poten tiam potentem, regem regum, antiquum dierum, insenescibilem, immutabilem, salutem, iustitiam, sacrificationem, redemptionem, magnitudine omnia excedentem. In autatenui, iam uero &in mentibus esse Deum dicunt, &in animis, &in corporibus, &in coe lo &in terra, atque simul in eodem, eundem in mundo, circa mundum, super mundum, super coelestem, super essentialem Solem, stellam, ignem, aquam, spiritum, roris nubem, ipsum lapidem, atque petram omnia quae sunt, nullum eorum quae sunt. Deus non solum omnia in omnibus agit sed etiam ipse est in omnibus omni