Latin
DIONYSIVS
Ficino, Opera omnia 1037-2
Unproofread scanNot analysed yet
DIONYSIVS. Psaper se bonitas à sacris celebrantur tanquam definiens atque exprimens totam deitatis si suppremae substantiam, quicquid tandem existit. Quid enim aliud ex sacra Theologia discere licet? Quando supernum ipsum Deum ait exponendo dixisse? Quid me interrngas de bono? Nullus bonus nisi solus Deus. Hoc igitur &alibi à nobis discussum est. atque demonstratum. Omnes semper denominationes Dei dignas non diui sim per partes, sed in tota, perfecta, integra, plena, deitate, à sanctis eloquijs celebrari, ipsas omnes indiuidue, absolute, praeter omnem discriminis obseruantiam, integra uidelicet tatione ratione, uniuersae integritati perfectae totiusque deitatis attribui. Iam uerò quemadmodum in theologicis institutionibus admonuimus, nisi quis hoc de tota deitate dictum confiteatur, scindere audet temeritate nefanda unitatem ipsam super unitatem. Dicen dum igitur, de tota Deitate hoc accipi oportere, nempe uerbum quoque ipsum natura bo num, ego, inquit, bonus sum.