Latin
MARSILIVS
Ficino, Opera omnia 1038-2
Unproofread scanNot analysed yet
MARSILIVS. Aulus scribens ad Colossenses, filium inquit, Dei esse partis quidem imaginem, mundi uerò exemplar, in quo sint omnia genita. Item per ipsum tanquam efficientem causam omnia facta fuisse kurlus in idipsum, uel ad ipsum referri omnia, ut ad finem, denique in eo cuncta consistere, uelut in causa conseruante. Dum uerò de filio loquens, ipse esse omnium causam, inquir exemplarem. efficientem, finalem, conseruantem, quatuor haec munera non solum filij, sed etiam patris sanctique spiritus esse censet. Dauid quoque ubi ait, spiritum creare omnia, intelligi uult parre quoque, &filium unà cum spiritu procreare. Quam sanè communionem declarat Euangelium, ubi filius inquit patri, tua omnia mea sunt, argue uicissim. Denique spiritui quoque dantur quaecunque patri filioque traduntur. Sed aliquando munera haec eiusmodi discursione, &quasi distinctione qua dam gradanmdininis personis attribuuntur, (ut diximus) interdum uerò summatim, ut quando dicitur, omnia sunt ex Deo. Diuinis personis communia aliquando summatim comprehenduntur, aliquando atlinguntur articulatim. DIONYSIV Vae personis diuinis communia sunt literae sacrae aliquando summatim com prehendunt, uelut quando dicitur, omnia sunt ex Deo. Aliquando discursione, &quasi distinctione quadam, ut quando dixerit quispiam Omnia per ipsum, atque in ipsum creata sunt, &in eo cuncta consistunt. Rursus illud, mittes spiritum tuum &creabuntur. Atque ut summaum dicatur, uerbum ipsum suppreme diuinum inquit, ego &pater unum sumus. Et omnia quae habet pater, mea sunt. Et quando sic patrem alloquitur. Mea omnia tua sunt. Atque tua sunt, &mea praeterea quaecunque patris sunt, atque filij, spiritui quoque supremè diuino communicabiliter uniteque attribuuntur. Deificas operationes uenerationem fontiam indeficientemque causam. Optimorum munerum distributionem. Iam uerò neminem arbitior ex his qui in diuinis eloquijs recta immutabilique intelligentia sunt educati huic sen tentiae contradicturum. Quod uidelicet quaecunque Deo digna censentur, toti diuinitati insunt ratione diuinitatis absolutissima. Cum igitur haec in praesentia quidem breuiter atque ex parte, alibi uerò sufficienter sacrorum eloquiorum testimonio ostenderi mus, atque distinxerimus, deinceps quamcunque diuinam denominationem integram explicare tentemus, hanc totam diuinitatem pertinere putandum, Eloquia diuinitus inspirata sunt totius theologiae principia. In qua mysteria multa humanam superant rationem. Illis ergo principijs acquiescendum. Si quis illa negauerit non est, cum illo de theologia loquendum.