# Opera omnia 1039-2

Ficino, Opera omnia, NYSIVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1039-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1039-2

NYSIVS. Ommunia quidem toti diuinitati sunt, quemadmodum in Theologicis insti tutionibus latiòs ex sacris literis demonstrauimus, ipsum quod dicitur, super bonum, super deitatem, super essentiam, super uitam, super sapientiam. Et quaeAcunque in excellente quadam negociatione consistunt. Quorum in ordine sunt etiam quae ad expressionem causae pertinent, scilicet bonum, pulchrum ens, uiuificum, sapiens, & quaecunque nomine ex beneficijs ipsius donis, bonorum omnium causae tribuuntur. Discreta uero in diuinitate sunt superessentiale patris nomen, resque ipsa propriè patris, item filij, spiritusque sancti. Quippe cum nulla in his conuersio, aut omnino communitas inducatur. Discreta praeterea est perfecta immutabilisque lesu substantia cum nostra natura communicans, & quacunque substantialia mysteria sunt ad ipsam lesu substantiam, humanitatemque benignissimam pertinentia. De unitate & dicretione dinina. MARSILIVS. Nitatem appellamus in Deo ipsam diuinae infinitatis singularitatem, nulli foris communicabilem. Discretionem uerò dicimus processionem rerum ex Deo manantium. Nisi enim processio fiat, nec Deus habebit à quo distinguatur, nec ulla rerum erit inter se distinctio. Guncta siquidem in Deo sunt unum. Res ipse procedentes conseruant interim mutuam unionem. Diam in uno quodam conueniunt cum sint ab uno. Item penes diuinam unitatem, (qualem modudns) personarum consideramus distinctionem, rursus in hac distinctione communionem. sim quia dotes omnes per excellentiam Deo tributae, sic in una quauis persona sunt, sicut in asia, tum quia persona quaelibet est in alijs cuncta simul atque distincta, quemadmodum lumina luminibus insunt.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
