# Opera omnia 104.1-4

Ficino, Opera omnia, 104.1 to 104.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/104.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/104.1

Potentia autem sua per singula dilatatur. Cognoscit itaque singula. Item dum uidet essentiam suam, & bonitatem rebus communicandam, uidet quot modis sua illa bonitas possit re bus communicari. Res autem tam uariae in natura fiunt, quàm uarijs modis diuina essentia bonitasque communicatur. Igitur per distinctam bonitatis suae cognitionem distinctas rerum singularum uidet proprietates. Nullum enim deesse debet summae intel ligentiae genus intelligendi. Quapropter non solum intelligentiam Deus habet generum specierumque, ut aliqui uoluerunt, sed rerum etiam singularum. Cuiusque enim rei cognitio appetibilis est tanquam bonum aliquod, bonum uerò nullum deest Deo. Adde quod uirtus superior debet nosse quicquid inferior nouit, & aliquid ultrà quod in animis nostris apparet. Quae enim singuli quinque sensus accipiunt singulatim, phantasia summatim discernit, & aliquid exceslentius quod phantasia uidet in pluribus imaginibus, intellectus in una uidet, & clarius uidet singula quàm phantasia, uidet insuper rerum rationes uniuersales, quas illa nescit. Ita Deus unica uirtute cognoscit, quicquid nos tri bus uirtutibus, id est, sensibus, phantasia, & intellectu cognoscimus. Ergo & uniuersalia intuetur, & singula. Intuetur inquam omnes essendi modos, qui originem uidet essendi, & totam comprehendit ipsius esse naturam. Quod si ita est, inspicit utique singula, quę per uarios essendi modos inuicem distinguuntur. Hinc Orpheus. καὶ διὸτ ὅμμα τέλειον, ἐπείγʼ ὅσα γίγνεται ἡμὴν μοῖρα τε, καὶ δισς οἰδὲ νόος δαπαντος ἅπαντα, Id est, louis perfectus oculus, quoniam quaecunque apud nos fiunt, fatum louisque mens per uniuersum inspicit omnia. Nemo igitur Epicuro & Auerroi fidem adhibeat dicentibus rerum uilissimarum notitiam maiestate diuina indignam esse. Deus enim res non in seipsis, sed in seipso, non per earum imagines, sed per suam essentiam intuetur. Non distrahitur circa plurima, sed cuncta conspicit tanquam unum. Non laborat unquam quia non quaerit, sed possidet. Non diuertitur à grauioribus, ut consideret leuiora, quoniam eodem intuitu haec uidet & illa, instar oculi, qui uno intuitu stellas in coelo piurimas contuetur. An ignoras Auerrois impie, bonum ipsum ordinis uniuersi esse cuiusli bet partis qualitate praestantius? Quippe cum & Aristoteles tuus in libro diuinor. 11. affirmet partes singulas referri ad bonum ordinis qui in toto est, tanquam ad finem.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
