Latin
MARSILIVS
Ficino, Opera omnia 1040-2
Unproofread scanNot analysed yet
MARSILIVS. Plin aula lucernis tribus illustri deambules, tres umbrae resultant. Praeterea si ingentem tabulam lucernis illius opponas, cuius in medio sit foramen, lucernae tres per foramen illud tria lu Vmina è transuerso traijciunt in oppositum. Vnde conijcimus emicantia lumina in aëre inuicem non confundi, sed quanuis sint coniuncta loco, pura tamen sunt, suamque proprietatem seruant inter se discretam. Spiritalis enim eorum natura ficit, ut non commisceantur inuicem in no uam communemque formam, sicut solent corporeae qualitates. Quanquam Astrologi putant è mul tis radijs uim nouam aliquam procreari, radius tamen interim non communis. Quamobrem unumquodque lumen discerni, potest ab alio, nec alieni quicquam secum ferens. nec relinquens sui, atque, ut Plotinus ait, principium suum passim, &assiduè comitans. Profecto pluribus lucernis ad ductis splendor inde fit ingentior, una quaque subducta fit minor, unaquaeque enim lumen suum, &affert ueniens, &aufert inde discedens. Si lumina ob incorpoream proprietatem in corpore tamen existentia, munus id consequuntur, ut &unita inuicem, &simul discreta inter se mirabiliter esse possunt, multò magis id habent, quae magis sunt à corporibus separata, ut ipsius animę uirtures atque scientiae magis etiam ipse inter se substantiae animarum, magis insuper inuicem intellectus angeli ci, maximè omnium trinitatis diuinae personae. Cuius quidem tam unitatis, quam discretionis par ticipatione quadam singula deinceps pro modo suo gradatim unionem discretionemque reportant. De unione discretioneque luminum DIONYSIVS. Vando in eadem aula lampades accensę sunt plures, uidemus omnium lumina ad unum aliquid coniuncta lumen, unumque splendorem indiuiduum praeferen tia. Neque posset, (ut arbitror) aliquis lampadis huius lumen ab alijs ex aëre cuncta lumina continente secemere, &alterum absque altero cernere. Quippe cum toto in totis sine mixtione sint inserta. Iam uero si quis lampadem unum è medio tol lat, lumen quoque proprium eius totum abeuntem lampadem comitabatur, nec quicquam aliorum luminum secum trahens, neque ex suo caeteris linquens. Erat enim, (ut diximus,) illic totorum ad tota exacta quidem unio, nec ullo modo commista, nec ulla ex parte confusa. Id quidem ita se habet. Quamuis lumen sit in corpore aëre, atque ex igne mareriali dependeat. Vnionem igitur illam essentia superiorem, transcendere dicimus, non uniones tamen quae fiunt in corpore, sed eas etiam, quae in animis ipsis conficiuntur. Imò &illas quae efficiuntur in mentibus. Quas quidem tota illa diuina, &super coelestia lumina, per to ta, ratione plusquam mundana, syncere admodum possident, participationem quadam unitatis illius omnibus eminentis, &unicuique pro cuiusque modo seipsam impertientis: Discretio diuinarum personarum duplex.