# Opera omnia 1041-2

Ficino, Opera omnia, DIONYSIV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1041-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1041-2

DIONYSIV IDHONRIE lautem diuina quoque discretio est beneficus unitatis diuinae progressus, su ipsam plusquam unitae bonitate sua propagantis atque multiplicantis, unitae quidem sunt in discretione diuina traditionis ipsae donorum à rebus penitus absolutae, Ssiue essentia, siue uita, seu sapientia inde procedat, caeteraque causae omnium bonitatis munera. Iuxta quę ex participationibus celebrantur, quę participantur, interim nequaquam participata. Id sanè commune unitumque est & unum toti penitus deitati. Ipsam ui delicet omnem totamque ab uno quoque participante sumi, atque à nullo interim ulla ex parte percipi. Quemadmodum circuli centrum ab omnibus circunfusis rectis in circulo lineis. Atque ueluti sigilli figuramenta plurima, principalis figurę participia sunt, ubi & in singulis figurationibus idem totumque sigillum est, & in nullo ulla ex parte rursurs existit. Supereminet autem haec in communicabile illud deitatis omnium autoris. Propterea quòd neque tactus illius est ullus, nec alia quaeuis ad participantia permixta communio. Differentes sub eadem idea resultantur imagines, ob differentiam subiectorum. η Ol MARSILIVS. ihulli mus vIgillum manu potenti ductum imaginem suam eandem, uniuersam, exactam, quantum in se est, subiecto cuique tribuit. Multę uero fiunt sigilli eiusdem imagines, quia multae materiae sunt, perfectiones quoque gradibus differentes euadunt, quoniam materiae admouentur gradib. diuersis affectae. Similiter fermè se habent diuini exemplaris ideae qualibet ad subiectas sibi materias, uel naturas. Materia uerò uel naturae non solum per medias causas ad diuinum exemplaruariae disponuntur, sed & ipsa prouidentia Dei ad praescriptum finem medias ubique causas agitante, quae & ita naturas ab initio uaria procreauit. Diony

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
