Latin
DIONYSIV
Ficino, Opera omnia 1042
Unproofread scanNot analysed yet
DIONYSIVS. Bijciet fortè quispiam, sigillum nec idem, nec totum in totis formationibus esse. Sed sigillum non est in causa, illud namque se totum idemque imprimit uni cuique. Differentia uerò participantium dissimiles unius totiusque &eiusdem exemplaris primi reddit effigies. Si enim subiecta sint mollia formatuque facilia, &lenia, figurisque uacua, neque resistentia, duraque, neque fluxa, rursus neque incon stantia, figuram certe puram &expressam permansuramque reportabunt. Siquid uerò ex his, (quae diximus) praeparamentis defuerit, defectus eiusmodi erit in causa, ut &figura minimè congruat exemplari, &obscura contingat. Atque ut caetera quoque accidant, quotcunque participationis ineptitudine fiunt. Discretione rursus, &unione diuina circa Christum. manitie