# Opera omnia 1047-2

Ficino, Opera omnia, DIONYSIVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1047-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1047-2

DIONYSIVS. T autem perspicuè de omnib. quae sequuntur antè definiamus, discretionem diuinam, ut dictum est, appellamus beneficas Deitatis processiones. Cum enim omnibus quae sunt, dum eminet bonorum cunctorum consortia largiatur, uni te quidem discernitur, amplificatur autem unicem. Ac dum multiplicatur, non disce dit ab uno. Puta quoniam Deus ens est, ut itâ dixerim, superenter, largitur autem esse, his quae sunt omnibus, & omnes producit essentias, unum illud ens multiplicari dicitur, dum entia ex se multa producit. Manet ille nihilominus in multiplicatione unus, & in processione unitus, & in discretione plenus, propterea quod ab omnibus entibus superen ter sit absolutus, & unico actu producat omnia. Atque in diminuta profusione deficien tia ipsius munere largiatui. Atqui cum sit unum, omnique parti, & toti, & uni, & multitudini participationem unius impartiat, unum permanet eodem pacto, super essentiali uidelicet ratione: nec pars est multitudinis alicuius, nec aliquòd ex partibus totum. Sicque nec unum est, nec unius particeps, neque habet unum, longeque ab his existit super unum illud, quod entibus inest, multitudo quin etiam impartibilis, inexplebilis super ple na, omne unum multitudinemque producens & perficiens, atque continens. Quomodo Dei unius participatione, dij multi dicantur. MARSILIVS. COL, nt putat Plato noster. uisibilis imago Dei proprietatem suam multis cum coelestibus, tum terrenis impartit. Vnde solaria fiunt atque nominantur. Quod quidem in libro de uita terrio de Pclaramus. Similiter Deus angelis animisque diuinam impartit proprietatem. Ob quam multi sub uno apud Platonem dij cognominantur. Maximè uerò ad Deum pertinet, ut omnibus prouideat ab omnibus segregatus, ob segregatam quidem singularitatem, unum ipsum cognominatur. Ob uniuersalem uerò prouidentiam appellatur & bonum.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
