# Opera omnia 1048.5-6

Ficino, Opera omnia, 1048.5 to 1048.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1048.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1048.5

tan quam finis, omnia refert. Duae uidentur potissimae ad bonum uitae, inquisitio disputans, oratio supplicans, illa quidem ad cognoscendum bonum contendit, haec autem ducit ad consequendum, & consecutione perfectissimè cognoscendum. Tria uerè sunt ad orationis efficaciam summopere necessaria. Primum quidem, perturbationes sensuum cohibere, quę ad corporea longissimè a di uinitate distantia nos detorquent. Secundum, expellere, tanquam nebulas, fallacias & machinamen ta imaginationis ab intellectu. Tertium, uniuersum uoluntatis affectum in diuersa nunc bona distractum, in primum bonum tota, prorsus amoris intentione conuertere. Ita enim feruor obsecrantis animum coniungit Deo sicur sulphureus calor copulat lignum flammae. Huc tendit Zoroastri. cum illud. Si mentem igneam ad opus pietatis intenderis, caducum quoque corpus inde seruabis. Quatuor proinde rerum gradus considera. Res sanè diuidua certis loci limitibus circunscribitur. Res indiuidua quidem sed uirture finita, & si non continetur loco, finitum tamen spectat locum. Haec itaque si uirtutem habet rebus quibusdam aequalem, eas ipsas facilè praesentia lustrat, si rebus cunctis aequalem facilè totum habitat. Quod autem inimensam possidet potestatem, non tam dicendum est rebus cunctis inesse, quam adesse pariter & praeesse. YSIV DION PRincipio, si placet, perfectissimam omnesque diuinas processiones exprimentem appellationem boni consideremus, inuocantes uidelicet trinitatem, bonorum principium, atque super bonam, optimas quasque suas prouidentias explicandam.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
