# Opera omnia 1049-2

Ficino, Opera omnia, MARSILIVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1049-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1049-2

MARSILIVS. Vnge Catenam uarijs contextam luminibus, quasi annulis per totum coelum diffusam, & ad terram usque porrectam, qualem Plato in decimo de Repub. fingit, qualem rursus apud Homerum, lupiter Deos conuocans per coelum proffcit, promitiitque sursum se tracturum quicquid catenam apprehenderit, se uerò trahi non posse deorsum. Catena uerò haec est ordo seriesque rerum diuinę prouidentiae parens: Series, inquam luminum, partim quidem inuisibilium, partim etiam uisibilium. Occulta quidem lumina sunt intellectus angelici, animalesque. Manifesta uerò sunt coelestia lumina. Est autem communio quaedam, & connexio mutua, tùm in ipsis intellectibus, tum etiam in coelestibus, tùm denique coelestibus ad intellectus, atque uicissim. Vniuersus sanè contextus eiusmodi catena dici potest. Sed ibi quidem intellectualis & aurea, atque prouidentiae. Hic autem naturalis & argentea, atque fatalis. Series uerò faralis ordini prouidentiae subest, per quem animae piae solui à fato quandoque possunt. Vt Platonicis placet, & Magis, atque A stronomis Hebrae orum. Ex uerbis denique Dionysij colligitur, diuinam prouidentiam usque ad minima se prorsum incendere, atque dum ipsa immutabilis est, ordine mutabilia ducere, locumque relinquere arbitrio animarum, atque uotis. Quod sanè Plotinus sępè confirmar. Catenam quidem fatalem per infimos eius annulos Magi prensant, ut gradatim trahantur ad coelestia bona. Catenae autem intellectualis gradus propinquiores attrectant metaphysici contemplatores, ut paulatim perueniant ad intelligibile lumen. Sed quae nam catena est. quam adorator debet apprehendere, a Deo summo facilè quod optat impetraturus? Catena profecto haec est diuina lex, & naturaliter insita mentibus, & modis ubique uarijs promulgata, dictans, primò quidem, unum summumque Deum esse, deinde, hunc esse bonorum omnium authorem, tertio, ab omnibus in primis amandum. Iamblichus Pla tonicus uotum longo interuallo sacrificijs anteponit. probatque haec ab illo totam uim accimpere. Nihilque adoratione uehementius animam cum diuinitate coniungere. Nec mutari orationib. Deum, sed animum intrinsecus permutari, atque ad bona diuinitùs capienda parari. Plato in epistolis, inquit, omnibus in rebus principium à Deo faciendum est, & dicendi cogitandi. In Timaeo potissimum à Deo inchoandum, inquit, ubi agitur de diuinis & opificio Dei Qui adorat innititur immobili Deo. Per quem nixum, non Deum ad se, ipsum mouet ad Deum.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
