# Opera omnia 1049

Ficino, Opera omnia, DIONYSIVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1049
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1049

Oportet enim nos uotis in primis ad ipsam tanquam bonorum originem prouehi, atque ita ad illam propius accedentes in hoc ipso gradu optima quaeque dona penes ipsam sita perdiscere. Illa enim omnibus adest, non tamen omnia illi adsunt. Quando uerò illam castissimis preci bus & intellectu tranquillo, affectuque ad diuinam unionem sapto precamur, tunc nos etiam illi adsumus. Iam uerò illa, nec est in loco, ut propterea absit ab ullo, aut ab alijs se ad alia transferat. Imò etiam dicere, hanc in rebus omnibus esse, longe deficit ab ipsa infi nitate, quae & excedit, & complectitur omnia. Quamobrem nos ipsos ad diuinorum salutariumque radiorum, sublimiorem intuitum omnibus eleuamus. Catena aurea, uel luminosa à Deo dependens, est dispositio rerum sibi inuicem connexarum, diuinae prouidentiae subdita

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
