# Opera omnia 105.1-2-4

Ficino, Opera omnia, 105.1 to 105.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/105.1-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/105.1-2

iNi5 Erûm missa haec tanquam leuiora iam faciamus, atque ad id quod periculosissimum est, reuertamur, ad atram bilem scilicet, quae quoties abundat & furit, cùm corbus totum, tum uel maximè spiritum quasi quoddam instrumentum ingenij, ipsumque ingenium, & iudicium labefactat. Primum in ea curanda praeceptum sit, ut docuit Galenus, ne repentè illam educere contendamus, ne fortè eius parte liquidiore subtilioreque subducta, residuum densius admodum, sicciusque resideat, sed paulatim molliatur, digeraturque pariter, atque educatur. Secundum, ut interim tam cibis humidioribus, quam lauacris dulcibus & modicis, unguentisque similibus caput & corpus totum ad summum pro uiribus humectetur: ea tamen cautione, ne uel destillatio irritetur, uel destruatur stomachus, aut iecur, uel meatus corporis obstruantur. Tertium uerò, & id quidem maximè necessarium, ut continuè cor foueatur, roboreturque rebus congruis, partim intus acceptis, partim extrà pectori naribusue adhibitis. Aspiciantur quoque & audiantur, odorentur, & cogitentur assiduè, quae oblectent, contraria uerò longius arceantur. Syrupi melancholicis maximo futuri commodo. Cap. XIX. Vita quidem à multis, aduersus hunc humorem composita sunt. Ego autem in praesentia tria quaedam remediorum genera è plurimis adferam electissima omnium, atque tutissima, accepta primum à priscis, deinde à recentioribus confir mata, interdum etiam à nobis ad usum nostrum accommodata. In primo est syrupi optimi compositio. In secundo pilulae probatissimae. In tertio electuaria saluberrima. His tribus opportune adhibitis, melancholicus humor mollitur & digeritur atque soluitur, spiritus acuuntur, & illustrantur, fouetur ingenium, memoria confirmatur. Syrupus est huiusmodi: Sume boraginis, buglossae, florumque utriusque, melissae, capillorum Vene ris, endiuiae, uiolarum, cuscutae, polypodij, senae, epithymi, singumlorum quantum manu capitur, pruna damascena numero uiginti, odora poma numero decem, passularum unciam unam, liquiritiae unciam dimidiam, cinnami, sandali rubri, corticum citri, singulorum drachmas tres, croci drach. dimidiam. Coquantur in aqua omnia, pręter epithymum & aromata, donec pars tertia consumatur. Decoctio expressa post, cum saccharo iterum & epithymo moderatè coquatur. Postremò infundantur aromata, scilicet cinnamum atque crocus.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
