Latin
1052.6 to 1052.7
Ficino, Opera omnia 1052.6-7
Unproofread scanNot analysed yet
Haec autem est Plotini magni sententia, eandem esse arbitror Dionysij Peripatetici sanè hac in reà Platonicis minimè discrepantes, formam quidem materialem, nec intellectualem ullo modo, nec actu intelligibilem esse putant, sed potentia, quatenns per efficacem agentis intelligentiae radium quodammodo absoluitur à materia. Formam uerò in materialem statim intellectualem intelligibilemque uadere. Quod &Dionysius hic attigisse uidetur. Angelos enim appellat intelligibiles eo ipso quòd sunt &materia segregati. Eadem quoque ratione intellectuales, intelligentes quinetiam non modo quodam mundano, quo uidelicet rerum imagines per sensus a corporibus mutuentur. sed modo quodam praestantiore, quo scilicet entium, id est, rerum uerarum, rationes ipsas essentiales ab ipso bono sub eius splendore reportent, &insequentes subinde transfundant. Quamob. rem angeli diuini luminis participatione totum habent. Illincenim tanquam à causa effciente substantiam uiuam intelligibilem, intellectualem, &hanc quidem aeternam, nacti sunt. Rursus uelut à causa exemplari rationibus rerum omnium inde formati.