# Opera omnia 1054-3

Ficino, Opera omnia, MARSILIVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1054-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1054-3

MARSILIVS. Mnia corpora sicut uirtute Solis habent, ut non solùm innertem molem sortita sint, sed praeOterea formam figuram, colorem, uim, motum, habeant, sic res omnes ipsius boni munere praeter potentiam formabilem. formale aliquid nactae sunt. Supremae quidem intellectum, secundae rationem, tertiae imaginationem, quartae sensum, quintae uitam, sextae essentialem uirtutem & qualitatem, atque habitum. Angeli sunt quidem boniformes, sed intellectus ueri. Ani mae rationales & intellectuales quidem sunt, sed animae uerae, irrationales autem non sunt animae uerae, sed animationes quaedam, uegetales sunt uestigia uitae, formae sequentes sunt umbrae uitae. Omnia quomodocunque animata, uel quomodolibet formata donum ab ipso bono reportauerunt. DIONYSI Raeterea si de animab. animalibusue irrationabilibus hinc loqui licet, quae uel aë rem diuidunt, uel perterram gradiuntur, uel serpunt humi, uel in aquis uitam sortita sunt, aut in aqua uicissim, atque terram, uel sub terra insita, pressaque luto ui uunt, & simpliciter quaecunque sensumalem animam, aut uitam habent, haec, inquam, omnia insuper ipsum bonum consecunta sunt, ut animarentur & uiuerent. Plantae item omnes uitam nutritiuam, motricemque ab ipso bono sortitae sunt. Et quaecunquem essentia animę, uitęque expers est, per ipsum bonum est, atque per idem essentialem habitum reportabit. Influxus boni usque ad materiam extenditur, ipsaque est essentia & uita, intelligentiaque superius MARSILI Vemadmodum esse hoc, & istud, & illud, per hanc formam, & istanc habetur, atque illam. sic ipsam simpliciter esse per ipsam simpliciter formam necessariò datur. In ipso igitur simpliciter, uel quomodolicet ente est aliquid loco formę, & aliquid huic quodammodo formabile sub est, principium uerò rerum primum eiusmodi esse non potest. Est igitur tota entis latitudine & ratione superius. Materia uerò uicissim, uniuersa esttis amplitudine, rationeque inferior iudicatur, quanim nihil in ipsa formalè cogitari potest.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
