# Opera omnia 1054

Ficino, Opera omnia, DIONYSIV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1054
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1054

MARSILIVS. Nimae rationales bonitatis diuinae munere dona sex praecipuè possident. Quod sint intellectuales, id est, lumime diuini Solis ita refertae, ut absoluta, simplicia, incorporea, aeterna, Aquaerant, inueniant, comprehendant. Angeli quidem intellectus, animae uerò intellectuales esse dicuntur. Quoniam angelus totum id, quod est intellectus, & purus, & totus existit. Ani ma uerò, & ex quadam sui parte intellectum, & partem habet intelligentiae. Item quod uitam essentialem habeant, id est, ab essentia sua prorsus inseparabilem. Non enim potest earum uita resolui, in essentiam non ultrà uiuentem. Nec ipsum earum uiuere actus est compositi necessariò sed proprius est actus essentiae. Propterea & immortales sunt. Quemadmodum in Theolongia nonstra probamus. Praererea quod ipsa essentia, uirtureque ad angelos se extendant. Cum enim in actione id est, effectu, intelligentiaque aeternorum, atque diuinorum ueneratione cum angelis ipsis connemant, nimirum cum eiusdem uirtute quoque & essentia congruunt sempiterna. Nec non quod intellectua les ex Deo reuelationes, quales angeli pro uiribus nanciscuntur. Rursum quod duces angelos ha beant ad diuina. Quatenus & angeli communiter omnes animas, omnes illustrant. Et una quaeque anima ad certum angelum praecipuem pertinet, ut rectorem. Denique quod eiusdem diuini muneris id est, gratiae, beatitudinisque diuinae, cuius & angeli, compotes esse possint. Sua tamen proportione seruata lamblictius Platonicus probat, animas non solùm per angelos, sed etiam per se nonnum, quam ad gradum aequalem angelis, Deo uidelicet ductas, ascendere posse. NYSIV DIO Ost sacros illos, sanctosque intellectus, animae, omniaque animarum bona peripsam Oconsistunt bonitatem plusquam bonam. Inde uirtutem intellectualem habent,

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
