Latin
DIONYSIVS
Ficino, Opera omnia 1055-2
Unproofread scanNot analysed yet
DIONYSIVS. lautem ipsum bonum est, super omnia quae sunt, ut certem est, nimirum ipsum quod illic est informe, format omnia, &in ipso solo, quod dicitur expers essentię, &ui tae, &intelligentiae, est excessus essentiae, &eminentissima uita excellentissimaque sapientia. Et quocunque in ipso bono modo quodam informium nominatur, ad pon testatem pertinent sublimiorem formis, formas excellenter efficientem. Denique, si dictu fas est ipsum quoque non ens, appetit ipsum bonum omnibus, quae sunt excelsius, contenditque quodammodo ipsum quoque inbono esse essentia prorsus superiore, per negationem quandam omnia in de tollentem. Coelestia dotes habent mirificas ab ipso bono, difficaciam, temperantiam, firmitatem, pulchritudinem, &similia. MARSILIVS. COelum quia ualde particeps est principij rerum, quod est ipsum bonum, ideo euidenter habet multa ad bonum peculiariter pertinentia. Quapropter coelum est principium corporeorum omnium atque finis. Generat enim haec tanquam principium, &conseruat. Kursus definit unicuique tempus atque locum. Et ad imitationem sui pro uiribus omnia reuocat. Substantiamque ipsum ex bono possidet immurabilem. Dispositaque sunt in eo prima. mediaque &ultima, pro uoluntate boni. Praeterea sicut bonum attingit à fine usque ad finem fortiter, &disponit omnia suauiter, ita coelum quamuis magnitudinis potestatisque excessu, motuque rapidissi mo pulsans, &penetrans uniuersa, mox uideatur uiolenter omnia concussurum, se ipsum tamen omnium commoditati prorsus accommodat, ac sine strepitu uiolentiaque dispensat. Quoeide mirum est, sphęrae coelestes corporum omnium renuissimae, &(ut ita dixerim) liquidissimae motu quàm celerrimo se inuicem absque ulla collisione &dissipatione contingunt. Rectore uidelicet coeli sic bonitate sua coelestia inuicem temperante. Hic Orpheus in hymno naturae, naturam. inquir, circuitum agere prouidenter, &incedere sine strepitu. Dicuntur uerò coelestia linquida. quia tanquam à terra separatissima, duritiam terrenam nullam habent. Dici etiam quodammodo solida possunt, quoniam uirture mirabili conseruant substantiae suae, figurae, mensurae perpetuam firmitatem. Cur autem motus tàm uehementes contactu frequenti combustionem ibi nullam inferunt, cum mocus naturaliter authorsit caloris. Quoniam uidelicet ipsum bonum extrema sphęrarum globorum labia ubi mutuo se contingunt, aquea, tut ita dixerim) uirtute perfudit. Quod quidem Hebręo rum strologi non negabunt. Quae sanè uirtutes humificae fortè apud Mosem &Dauidem sunt aquae conlestes. Denique Pythagorica quidem ratione concinere coelestia possunt, melodiamque conficere, enis auribus non perceptam, strepere uerò non possunt. Sic apud Orpheum Apollo supercoelectis in lyra coelesti fides feliciter tonosque mundanorum iucunditati contemperat. Proinde stellę firmamenti ex ipsa boni dispositione habent, ut ordine certo imagines pulcherrimas dispositae sint, &in sua sede firmae, soloque radiorum iactu uelut intuitu quodam atque nutu om nia facillimè peragant. Hinc quoque planetae uarietatem motuum sunt adepti. Hinc Sol &Luna cursibus suis dies &menses metiuntur &annos, perque tempora haec metiuntur &secula.