Latin
1056.5 to 1056.8
Ficino, Opera omnia 1056.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Sed de hoc in Theologia nostra satis diximus. Sola tanquam manifestus coeli dominus, omnia prorsus coelestia regit, &mo deratur. Magnitudinem eius ingentem, qua centies, sexagesiesque &sexies terram excedere iudicatur, in praesentia praetermittam. Nam de Sole &lumine librum uitae graui composuimus. Neque tamen praetermittere decet comparationem illam Platonicam, alibi latius à me descriptam. Quem admodum Sol &oculos genarat &colores, oculisque uim praebet, qua uideant, coloribus qua uide antur, &utrosque in unum lumine conciliante coniungit, ita Deus ad intellectus omnes resque intelli gibiles se habere putatur. Atque ita demum excedit haec omnia, quemadmodum Sol oculos &colores. Quoniam uerò ab imagine ad exemplar partim adimendo quod deterius est, partim addendo quod melius. ascendere licet, de me si placer Soli. cui materiam subtraxit. Auerrois, ru certam similiter quantitatem. Sed interea cum luce relinque uirtutem, ut supersit lumen ipsum mirifica uirtute refertum, nec quantitate cerra, nec figura aliqua definitum. Idedque immensum imaginatione spatium sua circum praesentia tangens. Ita nunc excedens intelligentiam, sicut in se ipso nunc exsuperat aciem oculorum. Hac fermè ratione Deum, qui in Sole posuit tabernaculum suum, ex So le pro uiribus inuenisse uideberis. Denique ficut nihil alienius est à luce diuina, quàm materia pror sus in formis, ita nihil à luce Sole diuersius est, quam terra. Ideo corpora, in quibus terra conditio prę ualet, tanquam ineptissima luci, lumen nullum intus accipiunt. Non quod sit imporens lumen ad penetrandum. Hoc enim dum non illuminat intus lanam aut folium, interim penetrat momento cristal lum, alioquin difficilius admodum penetratu. ita diuinum lumen etiam in tenebris animae lucet, sed tenebrae non comprehendunt. Quaeritur inter haec, quid potissimum primò Deus creauerit, respondet Moses lucem. Merito enim ab ipsa diuina luce plusquam intelligibili statim emanat lux omnium simillima Deo, lux quidem intelligibilis in mundo supra nos incorporeo, id est, angelicus intellectus. Lux autem sensibilis in mundo corporeo, id est, lux ipsa solaris.