# Opera omnia 1056

Ficino, Opera omnia, DIONYSIVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1056
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1056

Et quae sub tempore fiunt, eadem mensura ducuntur. Inde certis temporibus orta, definitisque interuallis temporum restituta. Probabile est sub prouidentia boni, ut ab uno gradatim in multitudinem procedatur, empyreum coelum uno tamen ab oriente ad occasum motu moueri. Christallinum eodem quoque simulque opposito motu perferri. Firmamentum uerò praeter geminos eiusmodi mo tus, agit tertium, per accessum uidelicet & recessum, septentrionem uersus atque meridiem. Planetae deinceps, praesertim propter epiciclos, pluribus etiam motibus agitantur. Inter quos simplicissimus est Solis tanquam Domini motus. Ab ipso bono sunt dotes ordinesque coelestes, & moderatio, & decus, & splendor

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
