# Opera omnia 1057.1-5

Ficino, Opera omnia, 1057.1 to 1057.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1057.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1057.1

DIONYSI VS. Vid autem de ipsa dicam, secundum se luce solari? Lumen sanem ex ipso bono est, atque bonitatis imago. Quoapropter ipsum bonum luminis cognomento lau datur, tanquam in imagine quadam exemplar expressum, ipsa quidem transcendentis omnia Deitatis bonitas à supremis antiquissimisque substantijs, ad insimas usque pertingit, atque interim extat superomnes. Dum non superio res essentię eminentiam eius supergrediuntur, non inferiores, quin ab ipsa contineantur effugi unt. Sed illuminat quaecunque lumen admittere possunt, & fabricat, uiuisicatque atque continet & perficit omnia. Rerum quoqe omnium mensura est, & aeuum numerus atque ordo, custodia, causaque & finis. Simili fermè ratione euidens diuinę bonitatis imago, mag nus hic Sol omnio semperque lucens, pro exigua boni similitudine, quęcunque lumen ac cipere possunt illumnat, habetque lumen per omnia eminenter explicitum, & per omnem hunc uisibilem mundum supra, pariter atque infra, radiorum suorum splendores expandit. Siquid uerò relinquiturlumine destitutum, id sanè nec debilitati, nec paruitati lumino sae distributionis est imputandum, sed nis potius, quę inepta luci percipiendę ad participaitio nem luminis attollere se non ualent lam uerò radius multa sic affecta pertransiens, quae post ea sunt illuminat, nihisque uisibile usquam est, quod ob excellentem lucis prepriae magnitudinem non attingat. Praeterea ad ipsam quoque sensibilium corporum genera. tionem confert, eaque ad uitam mouet, nutritque & auget, perficit, purgat, renouat. Mensura quoque, & numerus horarum, atque dierum totiusque nostri temporis est ipsum lu men. Ipsum namque lumen est, &, si tunc adhuc erat infiguratum, quod diuinus Moses ait, primam illam dierum nostrorum trinitatem ab initio distinxisse. Similitudo rursum Solis ad Deum MARSILIVS. Vando dicimus à Deo cuncta procedere, non intelligimus actum, rerum se ipsas inde mouentium. Sed rerum quidem passionem, actionem uerò Dei. Similiter ubi dicimus, omnia conuertuntur in Deum, non tàm res mouere se ipsas erga Deum, quam ab ipso moueri, trahi, allici, cogitamus, Cum uero causa prima non aliunde dependens, omnia ui gratia faciat, meritò sicut principium uniuersi est, ita finis uniuersi, si principium est & finis, merito & conseruatio est omnium, atque perfectio.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
