# Opera omnia 1057.6-9

Ficino, Opera omnia, 1057.6 to 1057.9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1057.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1057.6

Quatenus aliqua in uno quodam communi congruunt, eatenus & uicissim inter se conueniunt. Dum igitur cuncta ab eodem bono procedunt, & appetendo conuertuntur ad idem, nimirum & ab ipso bono uidentur ad inuicem congregari. Iam uerò si proprios quaeque fines appetunt, quia tamen finem unum quodque suum appetit ut bonum quiddam, boni uidelicet summi portionem quandam atque similitudinem, consequentur ad idem ad ipsum bonum omnia confluunt, sed diuersa ratione participant. Summus quidem gradus participationis eius, habetur per intellectum, secundus, per rationem, tertius, per sensiam, quartus per uitam, quintus, per essentialem perfectionem, atque formam. Comparatione quadam simili Sol effector est, & conseruator, & finis optatus omnium mundanorum. Ideoque omnium congre gator. Hunc enim Helion ab ipso conuersionis & congregationis effectu, Platonici in Crarylo cognominant. Summa participatio Solis habetur in uisu, secunda in uirtute uitali, tertia in motu quodam ad Solem conuerso, qui in herbis lapillisque solisequijs euidenter apparet, quartus, in fomento caloris, quintus in lumine. Physici ueteres nonnulli, atque inde religiosae Gentes putauerunt ipsum louem summumque Deum esse mundum animal, eorum sententia, beatissimum, mundi ueró (ut diximus) esse Solem, quod sicut & in quolibet animali primum maximeque uiuat, efficatiaque foecunda, sphaeras omnes mundi globosque progeneret, quemadmodum & cor arterias, &, ut plerique putant, uenas atque neruos, & suminatim omnia profert. Atque sicut hinc per omnia membra spiritus diffunduntur, sic à Sole radij per omnia mundana uibrantur. Ita sanè Solem opificem li nutabant, atque eadem ratione gubernatorem. Nec solum calore uiuifico omnia uegetantem, sed proiectis circum radijs, singula contuentem, & intima intelligentiae luce omnia prorsus intelligentem Hinc Homerus, arenarum quoque numerum marisque mensuras. Apollinem non ignorari fatetur, Orpheusque similiter. Theologi uerò Pythagorici atque Platonici, soli totique mundo sublimiorem Deum. ueriore sententia, praefecerunt. Si animus à mundo separatus esset, inuisibilia Dei per proprios ipsorum radios primum intueretur, deinde per illa etiam mundana conspiceret.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
