# Opera omnia 1059

Ficino, Opera omnia, DIONYSIVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1059
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1059

Primum quidem bis mediocre lumen impertit, deinde postquam animae gustantes lumen ardentius ipsum amare coeperunt, uberius affluit, ideoque illuminat abundantius, quoniam plurimum di lexerunt. Atque ita semper incendit, ut gradatim ultra proficiant, quatenus sursum pro uiribus attollere, ualent. Deus est lumen super lumen, illuminat mentes omnes, tùm natura, tùm gratia, atque in unum illuminando conciliat. MARSIL VS. Erum principium non est formaliter lumen aliquod ab intellectu, quouis excogitatum, uel proportionem ullam habens adsintellectum. Dicitur tamen intelligibite lumen, id est, luminis intelligibilis author, atque deinceps luminis cogitabilis, & imaginabilis, uisibilisque largitor. Quemadmodum Sol stellas fixas illustrat & planetas, & elementa, ita fermè Deus angelos super mundanos, id est, assistentes Deo, & duntaxat contemplationi uacantes, item circa mundanos, id est, angelos in gubernatione mundi ministrantes Deo, rursum, intra mundanos id est, intel lectus humanos. Nec solum naturale lumen, ab initio semel unicuique tribuit, sed etiam super naturale multis nouumque largitur. Et quemadmodum Sol distribura lumina penes se ipsum con prehendit in uno uberiusque possider, atque prius, ita multoque magis Deus intelligibiles, & intellectuales. nationalesque uiriutes, atque fulgores in uno penes se uigore comprehendit, qui sand & infinitis gradibus sequentes superat, & narurali ordine, uel temporali etiam antecedit. Quoniam uero diuinum lumen & simplicissimum est & ipsa unitas, ideo quoscunque intellectus ad se conuertit, in unam quasi formam & uoluntarem, & actionem mirifice congregat, ut non mirum sit, dum mul rae mentes cidem simul Deo sunt deditae, quaerendo, uidelicet contemplando, amando, fruendo ab alia uicissim in aliam cogitatus, & affectus, & motus aliquos redundare. Mitto nunc quod circa idem una duntaxat est uera sententia esse uerò falsae complurimae possunt. Vnde confirmatur ueritatis quidem lumen, mentes inuicem congregare, contra uerò, falsitaris tenebras disgregare. Plnimus denique unifico Dei lumine plenus, unica uirtutem consequitur omnia, quae caeteri multis sensibus & imaginatione rationeque & intelligentia prosequuntur.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
