Latin
106.1 to 106.4
Ficino, Opera omnia 106.1-3-4
Unproofread scanNot analysed yet
Si cum melancholia manifesta calidatas dominetur, quae in hac compositione sunt frigida, ad tertiam insuper ponderis sui partem augenda erunt. Has pilulas, ut literarum studiosis conuenit, Graecorum, Latinorum, Arabumque imitatione composui: nolui uerò fortiora miscere, quale ueratrum, quo Carneades fanaticus ute batur. Viris enim literatis tantum, uel paulò firmioribus consulo, quibus nihil pestilentius est, quam uiolentia, ideò praetermisi pilulas Indas, lapidisque lazuli, uel Armeni notas, &quam compositionem leraglodion appellant. Si denique decet simpliciorem compositionem inserere, qua ego familiaribus utor: Sume aloes lotę unciam unam, mirobalanorum, emblicarum atque chebularum, utriusque pariter drach. duas, masticis drach. duas, duas quoque rosarum, praesertim purpurearum, confice pilulas uino. Proinde pilulis, aut ijs, aut illis, ex ijs scilicet, quas probauimus, nemo unquam solis uti debet, ne fortè nimium exiccetur: quod quidem in melancholia pessimum est: imò unà cum syrupo, quem secuti partim Mesuen, partim Gentilem Fulginantem, suprà descripsimus, uel cum uini odori leuisque uncia una, siue duabus, siue tribus, ut cuique conuenit. Aut cum aqua mellis, &passularum, atque liquiritiae. Aut sicubi caliditas dominatur, cum Iuleb uiolaceo, aquaque rosacea. Omnino autem consulo literatis, quicunque ad atram bilem sunt proniores, ut hac purgatione bis quolibet anno, uere scilicet autumnoque utantur, diebus quindecim continuis, uel uiginti, pilu lis scilicet cum syrupo, atque similibus. Quicunque uerò paulò minus huic morbo obnoxij sunt, sat habebunt, si pilulas primas, aut ultimas toto anno sumant, semel hebdomada qualibet, aestate cum Iuleb, ut diximus, aliàs uerò cum uino. A liquidarum medicinarum usus medelae. Cap. XXI. Eminisse uerò oportet, ubi maximum in exiccatione periculum imminet, purgare tamen necessitas cogit, operaeprecium esse pilulas intermittere, atque in ipso syrupo, uel simili quadam decoctione, facta in aqua buglossae, quando purgandum est, interdum infundere diasenae, uel diacatholiconis, uel tripherae Persicae unciam unam, aut saltem dimidiam. Quòd si uel corpus robustius sit, uel astrictior, &durior aluus addere electuarij hamech drach. unam, aut duas. Vtilis quoque hînc est con fecta casia, utilior manna. Nec omni melancholiae speciei conuenniunt, sed illi maximè, quę adustione creatur.