Latin
106.5 to 106.8
Ficino, Opera omnia 106.5-2-8
Unproofread scanNot analysed yet
Esset denique infortunatus, si conatus suus quo nos ad se rapit, nunquam finem suum consequeretur. Quam ob rem potest animus noster aliquando fieri Deus, postquam ad id naturaliter contendit solicitante Deo. Non fit autem Deus, nisi quod Dei induitur formam, sicut neque fit ignis quicquam, nisi formam ignis accipiat. Ergo sicut materia aëris, quae prius erat sub aëris humiditate atque calore, per ignis uim humorem exuit, seruat calorem, &accepta siccitate forma ignis induitur, sic animi humani essentia, quae nunc mentem habet, uiresque inferiores, Deo expoliante inferiores quodammodo exuit uires, ac mente, imò uerò capite mentis unitate seruata. substantiam diuinam induitur, quasi recentem formam, per quam penè fit Deus, per quam omnes deinde operationes agit ut Deus aliquis potius, quam ut anima. Hoc impleri posse quandoque necessarium est, ne frustra ab humana specie quaerente, imò ne temerè à Deo trahente tentetur. Anima tenebroso huius corporis habitaculo circumsepta, uires omnes inferiores, aut nunquam, aut uix &momento remittit. Quocirca mirabile opus illud in hoc corpore non impletur, &uix unquam gustatur ab uno. Naturalia uerò desideria in multis oportet expleri, &non per momentaneam qualitatem, sed per habitum stabilem qualem appetunt. Quod si mens quanto altius ad contemplanda spiritalia eleuatur, tantò longius discedit à corporalibus, supremus autem terminus, quem attingere potest intelligentia, est ipsa Dei substantia, sequitur ut tunc demum mens diuinam subire substantiam ualeat, quando fuerit à mortalibus sensibus penitus aliena. Igitur anima ab huius corporis uinclis exempta puraque decedens, certa quadam ratione fit Deus. Deus autem ac Dei aeternitas, idem. Igitur ratione simili fit aeternitas, multoque manis fit aeterna. Quem quidem statum loannes Theologus appellat Deo similem fieri. Paulus autem, in Dei imaginem transformari. Quintum immortalitatis signum ab eo quod anima petitprimum uerum, &primum bonum.