# Opera omnia 106.5-8

Ficino, Opera omnia, 106.5 to 106.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/106.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/106.5

Potest utique natura uel per diuersa media, uel ex diuersis materijs di uersa facere, sublata uerò mediorum materiarumque diuersitate, uel unicum, uel simillimum operatur, neque potest quando adest materia, non operari. Deus autem solus materiam primam corporum, & essentias mentium animorumque quam plurimas absque medio subiectoque procreat, quae quidem inter se longe diuersae sunt, multisque perfectionis gradib. inter se discre tae. Meritò Deus autem quia primum agens est, usque adeò uniuerso ipsius operi dominatur ut ipsemet & formas, & formarum ordinem, graduumque distinctionem efficere ualeat. Nullum uerò agens effectus & pauciores, & minus uarios faceret quàm Deus, imò uni tum prorsus ageret Deus, si per solum merae nature modum operaretur, cum diuina na ra sit omnium simplicissima. Non ergo naturali instinctu impellitur ad agendum. Tertia ratio. Si intelligentia in nobis est efficax, & in angelis efficacior, oportet intelli gentiam in Deo efficacissimam esse. Idem in Deo est natura eius atque intelligentia. Idem quoque operationis naturalis modus, atque operationis intellectualis ubique esse solet. Siquidem tam natura quàm intelligentia per formam agit, & simile aliquid operatur in forma. Non ergo dicendus est Deus, aut per nudam naturam, aut per aduentitiam intelligenti am operari, imò per naturam intellectualem, & intelligentiam naturalem. Deo, quia causa prima communisque & felicissima est, operatio conuenit naturalis, quae caeteris prior est, communior, & facilior. Rursus, quia causa preciosissima est, conuenit operatio intellectualis, quae prior est dignitate in nobis, quamuis non tempore, ideoque est in rerum ordi ne prima, & tanquam praeciosa praestantioribus duntaxat congruit speciebus. Propria igitur operatio Dei, est operatio utraque. Est autem apud Platonicos unica diuinae essentia prout Deus est, proprietas. Est igitur utraque in Deo eadem operatio Quarta ratio. Natura nuda bonum hoc respicit aut illud, natura intellectualis uniuersa le bonum. Causa igitur quae per nudam agit naturam, ita comparatur ad causam, quae per naturam agit intellectualem, sicut particuiaris causa ad uniuersalem, & minister ad architectum Mundi itaque architectus per naturam intellectualem, quantum intellectualis est, operatur. Quinta ratio. Illa prę cęreris operatio Deo congruit, per quam Deus neque ex suo statu, neque ex sua simplicitate labatur. Talis in primis est operatio mentis.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
