# Opera omnia 106.9

Ficino, Opera omnia, Cap. VII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/106.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/106.9

Operatio enim naturalis sb agente quidem incipit, sed desinit in id quod petitur, sicut calefactio ab igne in lignum. Intel tellectualis lectualis autem utrunque terminum retinet in agente. Per hanc etiam Deus dum se spenculando uersatur secum, undique uersat externa, atque ut Parmenides Pythagoreus inquit, rerum orbem mobilem rotat dum se seruat immobilem. Oportet praeterea Deum esse penitus uniformem, quia super omnium formas existit. Imò & uniformem quia formator est om nium.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
