# Opera omnia 1063.1-4

Ficino, Opera omnia, 1063.1 to 1063.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1063.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1063.1

Nec enim illuc unde coeperat. Nec quae gubernantur inde similiter dispensantur. Inter lonquendum Dionysius nostri Platonis amator, libenter uerbis Platonicis utitur. Vbi inquir, recta quadam uia omnia peragit. Quod quidem Platonis est in quarto legum dicentis: Deum dum uniuersa lustrat in orbem, omnia interim uia recta peragere. Vbi sanè dicit, Deus secundum naturam circuitum agensuia recta peragit, id est, naturalis, & prima Dei actio uersatur circa se ipsum intelligendum atque ęamandum, ex hoc autem circulo linea recta suboritur dum uidelicet se intelligens intelligit & efficit omnia. Animus uerò noster contra, exordiens à linea recta, qua uersatur circa alia, definit in circuitum quo seipsum animaduertit. Proinde motus obliquus partem quidem habet recti, partem uerò circuli. Angelus igitur dum quasi recta quadam processione gubernans inferiora, ab ipsa diuinorum intelligentia non discedit, atque ita summum illum conseruat circuitum, nimirum obliquum motum imitari uidetur. Eatenus autem in eodem suo habitu perseuerat, quatenus in Deo permanet, uelut centro. Ipsa namque unitas, status omnis principium est & ratio. Stare enim censetur, quod sui habitus retinet unitatem. Est & fundamentum motus, non enim motus est, nisi continuus. Neque continuatur actus nisi per unitatem. Vis ipsa mouendi permanet, est & origo identiratis, aequalitatis, similitudinis. Siquidem per ipsam unitatem, & quae sunt eadem, unum sunt in substantia, & quae sunt aequalia, sunt unum in quantitate, & quae similia, unum in aequalitate. Quemadmodum uerò à circulari coelestium motu, tum recti elementorum atque mystorum, tum obliqui uiuen tium motus proficiscuntur atque reguntur, ita & rectus obliquusque motus, id est, actus angili ab intimo eius circa Deum circuitu uim omnem originemque sortitur. Platonicus Timaeus in coelo circuitus praecipuè duos suspicit. Erraticum scilicet planetarum. Atque non errantem, uidelicent firmamenti Circuitus fermè similes in anima contemplatur. Erraticum quidem in ratione circa se & causam cognoscendam uarijs discursionibus ab errante. Non errantem uerò in intellectu se ipsum causamque suam per simplicem firmumque intuitum contuente.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
