# Opera omnia 1064.5-8

Ficino, Opera omnia, 1064.5 to 1064.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1064.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1064.5

Purant enim mentem quidem esse uitam à cor poribus alienam, animam uerò uitam ad corpus ex quadam sui parte uergentem, naturam denique uitam quandam esse ex accessu animae ad corpus euestigio resultantem. Siue natura sit uniuersalis sub anima mundi, corpori infusa mundano, siue pariscularis sub anima nostra, nosiro. Post naturam Dionysius corpus Plaronico more disponit, narras sanè quae pertinent ad quantitatem, uel continuam uel discretam. Et interim quae spectant ad qualitatem, & quae ad utramque, & quae comitantur atque sequuntur Quales sunt mensurae modi, proportiones, harmoniae, id est, congruentiae mistiones, seruata tamen discretione, id est, uniuscuiusque proprietate naturae. Item, proprietates partium, perfectiones totius, concentus, quibus partes partibus totique liganiur. Praeterea ordines comparationesque inter totum aliud, atque totum atque summatim & cęrera modis. (ut dixi,) quatuor ex bono pulchroque dependent. Maximè uerò si inde dotes animae, naturalis uidelicet, uel acquisitus habitus animi, & sensus, ratioque & intellectus. Atqui in hoc ipso intellectu, tum tactus, id est, subitus principiorum uniuersaliumue intuitus, rum scientia conclusionum argumentationibus comparata, tum unio in excelso mentis excessu cum Deo denique facta. Principiam ordinis uniuscuiusque proprium ex principio uniuersi dependet. Quicquid igitur in quouis ordine munus id obtinet, ut sit efficiens aut finis, uel exemplar, uel conseruatio. uel elementale fundamentum, uel perfectio formalis, hoc sane torum primi principij beneficio possidet, id est, ipsius boni pulchrique dono. Hoc enim tanquam primum & ultimum omnia petunt. Denique & quae sunt sompiterna, & quae non sunt influxa, id est, fluxa uel informia dependent, à principio rerum primo modo, quodam supra quam essentiali omnia continente. Quod quidem & principium, & finis est, omnium, supra principij finisque modum. Nullam enim propterea cum sequentibus proportionem habet, qualem propria rerum principia proprijque fines habere uidentur Quod autem dixit, omnem infinitatem terminumque illinc existere, Platonici Philebi sensu intellige, infinitatem capacitatis in materia atque anima. Infinitatem propagationis, in spe successionisque in tempore. Terminum uerò formas atque perfectiones, Dionysius. YPsum bonum atque pulchrum omnistatu motuque superius author est, & conseruator & finis, harum trium in mundo motionum, atque etiam sensibilium, multoque prius u niuscuiusque mansionum & statuum, atque formarum.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
