# Opera omnia 1065-2

Ficino, Opera omnia, MARSILIVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1065-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1065-2

MARSILIVS. VVm effectum conditio sit, ut quocunque possunt instinctu conuertantur ad causam, à qua processerunt, bonum uerò pulchrumque sit omnium causa in omni genere causarum, meritò ipsum appetunt omnia. Quae uidelicet simpliciter sunt, appetitu simpliciter naturali, quae & sunt & sentiunt, appetitu insuper sensuali, rationali, intellectualia quin etiam intellectuali. Quamuis autem ipsum appetant omnia, sola tamen rationalia intellectualiaque dicunturamare, solus intellectus denique consequi. Amor quidem appetitus quidam est, non qualiscunque, sed ardens, concitatus, anhelans Est igitur ardentissimus quidam motus. Et quemadmodum ardor in acre sequitur non lucem Soli insitam proximè, sed splendorem illincaëri prorsus infusum, sicamor erga bonum ardens, non aliter ab ipso uidetur accendi, quam per intelligibile lumen, intelligibile lumen intellectui rationique insertum, siue mox ex alto subrutilet mentibus scilicet segregaris, siue per sensibile lumen gradatim ascendatur ad ipsum. Lumen uerò intelligibile quidem pulchritudo prima est, & prima bonitatis imago, sensibile uerò pulchritudo secunda boni. Ipsum itaque bonum alioquin mediocriter appetibile, per pulchritudinem suam splendoremque, amore intus accenso, ardenter appetitur & amanter. Quamobrem & qui nouum gratiosumque intelligentiae lu men non est adeptus, ut Plotinus ait, nondum intus habet Deum, & qui non ardenter amat Deum, is profectò nondum est lumen ipsum intelligibile consecutus. Praeterea Solis radius Planetarum motibus causam praebet efficientem atque finalem, nam & calor eius insitus efficit ut moueantur, & cum primum mouentur, ad lumen uergunt uelut ad finem. Similiter ipsum bonum atque pulchrum & tanquam efficiens efficaciam praebet omnibus qua moueantur, atque ad id quod eis consentaneum est, pro uiribus annitantur, & tanquam finis gratia quadam singula circunsundit per quam allicianc appetentia. Iam uero quoniam ipsum est primum amans, & amaturamorque primus, hinc habent omnia ut ament, amenturque, hinc omnes amores proficiscuntur, amores, inquam, genere quatuor. Amor superiora prouocans ut inferioribus benignè prouideant. Amor inferiora reuocans ad superiorum uirturem uel similitudinem comparandam. Amor eorum, quae in eadem specie, uel eodem genere, uel ordine sunt, ad mutuam inter se communionem in conuersando, dando, praecipiendo. Amor uniuscuiusque erga se ipsum pro uiribus conseruandum. Tum uerò dum omnia gratia finis alicuius atque bonum agunt quicquid agunt, in singulis appetendis appetunt ipsum bonum. Sed quoniam non solum commoditatem, uerum etiam ornatum ubique spectant, quatenus bonum, eatenus & pulchrum spectare uidentur. Denique si quatenus, unumquodque est, fitque bonum atque pulchrum, eatenus & sibi & alijs est euaditque amabile, meritò conijcimus ipsum bonum pulchrumque primum à se ipso prorsus amari. Ex ipso autem sui ipsius amore immensam efficaciam possidente, tùm necessariò in existimabile quiddam in semetipso prodit, tùm pro arbitrio multiformes extra resultant diuinitatis imagines, id est, rerum omnium species. Quę quidem quo amore inde fiunt, eo mouentur perficiunturque, & seruantur atque conuertuntur

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
