# Opera omnia 1067-3

Ficino, Opera omnia, MARSILIVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1067-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1067-3

MARSILIVS. FRIA considerauimus in sole, primò quod naturam, secundo, lucem naturalem, tertio in luce naturali uirtutem calefactoria. Tria fermè similiter in Deo. Nam in bonitate diuina, id est, potestate foecunda intelligentiam, lucem, tanquam pulchritudinem eius, in hac rursus amorem, quasi calorem. Hic igitur amor in bono pulchroque consistens diligit omnia non aliunde pendens, se boni pulchrique sui propagandi, communicandi, imitandi gratia. Hinc quoque rebus in de creatis accensus est amor, bonum pulchrumque desiderans, se bonum quidem suauiter, pulchrum uerò admodum uehementer. Dicitur autem amor unire, connectere, commiscere, unire quidem duo quaedam in uno quodam tertio utriusque communi. Quatenus enim animi duo amant idem ipsum diuinum bonum pulchrumque, quod est ipsa unitas, in hoc ipso sit unum. Rursus quantum alter diligit alterum inuicem connectuntur, id est, uoluntate & actione mutua compulantur, denique mirifi ce commiscentur. Neque nunc quidem de coitu uenereo loquimur, se de naturali quodam & occulto mirabilique effectu, qui ex mutuo amantium affectu saepius frequentato, quandoque contingit.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
