# Opera omnia 1069

Ficino, Opera omnia, DIONYSI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1069
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1069

DIONYSI VS. Vdendum quoque id insuper pro ueritate loqui. Ipsum etiam omnium authorem pulchro, bonoque amore omnium propter bonitatis amatoriae uehementiam extra se prodire, dum prouidet omnibus. Atque honitate & dilectione, & amore quasi Amulcetur, atque ex illo statu, quo super omnia exstat, ab omnibus segiegatus, ad id profectò ut in omnibus fit, deducitur. Per superiubstantialem uidelicet uirtutem illam, quae traducit quid ipsum interim à se ipso nusquam digredientem. Quamobi en diuinarum rerum periti zelotem illum appellauerunt, ut amor benigno ergam omnia prorsus exuberantem, excitantemque ad amatorij desiderij sui zelum, desideriumque ipsum de clarantem coelo dignum. Quo etiam quae desiderabilia ipsi sunt, promerentur & zelum. Atque ipse ad illa, quae prouidet zelo quodam uidetur affectus. Denique ipsum quod est amabile, ipseque amor, pulchri, bonique est, & in pulchro, bonoque priorem habet sedem, & existit, efficiturque propter pulchrum atque bonum. Qua ratione Deus appelletur amor, qua rursus amabilis, & quomodo amor tum ideo, tum extra sit motus aliquis circularis. MARSII Rincipium uniuersi appellatur, diligibile quidem, quia bonum, amabile uerò, quia pulchrum. Pulchritudo enim acrius, quàm bonitas concidat appetitum. Quamobrem ad bonitatem speEctat temperata dilectio. Ad pulchritudinem pertinet amor, nesciens tenere modum. Praeterea Deus appellatur amor, tum quoniam amorem in omnibus procreat, sicut à Peripateticis nominatur in sole calor, quoniam caloris causa, tum etiam quia se ipsum amat. Est igitur penes Deum, amans, amor, amatum. Qua quidem ratióne amabile, mouetur, qua rursum amans. quasi mouetur, qua denique se ipsam amans,. quodammodo à seipso mouetur, qua uerò amor est, existit & motus, motus inquam, quo Deus se amando, quasi circulo resoluitur in se ipsum. Profectò nisi consideramus in Deo rationem eiusmodi, qua se contemplatur, & amat interim contemplando, ultra unitatem flatu rae diuinae nullam ibi distinctionem inueniremus. Amor igitur ille contemplatiuus & expressio fui dicitur, & uidetur in multitudinem quandam ab eximia unitate procedere. Simplicitatem tamen in terea conseruare Permanet enim semper in eadem unitate naturae. Appellatur & actio per se mobilis, per se operans non enim aliunde dependet quàm ab intima sui forma. Primus amor penes primum bonum ex ipso in ipsum circulariter se reuoluens Hoc suo quasi motu calorem accendit omnibus amatorium, in orbem similiter reuolutum, amor enim ubique à primo bono tanquam principio prodit. item in bono unoquoque proprio sedem habet Rursus ad bonum uniuscuiusque suum tan quam ad finem propinquiorem aspicit, denique ad primum omnibus commune bonum. tanquam ad ultimum finem prospicit, cunctis communiter expetendum. Motus igitur amatorius pertractum orbicularem principio, fineque carentem, infiniti meruit cognomentum.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
