Latin
107.1 to 107.4
Ficino, Opera omnia 107.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Quod uniformis simul &omniformis esse queat, sola intellectualis natura facit, per hanc enim formam Dei seipsam intuendo, se concipit tanquam propriam formarum omnium rationem. Videt enim in se quiequid est cuique proprium, dum cernit quo gradu diuinam formam quodlibet imitari queat, quoue deficere, ut ecce dum intelligit for mam suam per modum uitae, non autem cognitionis, ut ita loquat, imitabilem concipit formam ideamque plantarum. Dum uerò imitabilem per modum cognitionis quidem, sed non intelligentiae propriam animalis ideam, atque caeteras eodem pacto. Et profecto in omnibus quae non casu, sed uel natura, uel proposito fiunt, necesse est affectionis finem esse effecti operis formam. Causa uerò agens actionem ad formam non per aliud quicquam dirigit, quàm per formam in ipsa manentem. Neque ad certas dirigit formas aliter, quàm uel per certas formas, uel per certas formarum rationes in seipsa conceptas. Cùm igitur mirabilis ordo mundi casu ordinis expertè constare non possit, necesse est in opificis ip sius intelligentia formam esse, ad cuius similitudinem sit effectus. Et quoniam Dei pro posito uniuersi ordo potissimus est, principalis penes illum idea, est idea ordinis uniuersi. Ratio uero ordinis atque totius haberi non potest, nisi rationes propriae partium omnium ex quib totum construitur, habeantur. Quemadmodum architectus aedificij speciem non potest concipere, nisi proprias partium eius conceperit rationes. Propriè igitur in Deo sunt omnium rationes, neque aliunde rerum species habent ut distinctae lint, quoe unde habent ut sint. Neque diuina simplicitas ob idearum multitudinem minus est simplex, cum per formam unam unoque intuitu omnes contueatur. Neque dicitur idea diuina essentia, prout simpliciter est essentia, sed quantum huius spec ei uel illius est exemplar. Quocirca quatenus ra tiones ex una essentia plures intelliguntur. eatenus plures dicuntur ideae. Respectusque huiusmodi quib. multiplicantur ideae, non à rebus ipsis efficiuntur, imò ab intellectu diuinon suam ad res essentiam comparante, neque sunt (ut ita dicam i reales respectus huiusmodi, quales illi quibus personae distingui dicuntur, sed potius intellecti.