Latin
DIONYSIVS & HIEROTHEVS
Ficino, Opera omnia 1070-2
Unproofread scanNot analysed yet
DIONYSIVS &HIEROTHEVS. Morem siue diuinum, siue angelicum, siue intellectualem, siue animalem, siue naturalem dixerimus, uim quandam intelligamus unificam atque commiscentem, superiora quidem mouentem ad inferiorum prouidentiam, rursum quae AAsunt eiusdem ordinis ad communionem mutuam adhortantem. Inferiora tandem reuocantem, ut ad sublimia conuertantur. Amores omnes referuntur ad duos, duo ad unum. MARSILIVS. Ntequam amatorias uires, quae sunt complurimae, ad unum primumque amorem referat omnes in capita duo, ritu Pithagoreo, colligit. Alienamque amatorię uires sunt mundanę, aliae uerò mundo superiores. Mundanae rursum geminae sunt, aliae animales aliae naturales. Superiores item mundo sunt geminae, aliae quidem intellectuales, humanaeque, aliae autem angelicae sunt atque diuinae. Mundanis intellectuales praesunt, intellectuali. bus autem angelicae tandem amor ipse diuinus. Hic autem in ipsa primi boni luce penes se micante mirabiliter intus accensus, mox quasi foras emicat, uariosque per uaria spirat amores. Omnia deni que passim amantia, in forma quauis amanda, prima consequenter amant, formarum amorumque omnium principium atque finem. Eiusdem ex eisdem hymnis DIONYSIVS &HIEROTHEVS. Actenus multos amores ex uno pendentes disposuimus, diximusque deinceps quales sint motiones uiresque amorum, tum mundanorum, tum mundo superiorum. Quibus sanè mundanis secundum designatam rationis intentionem praesunt ordines ornatusque intellectualium, intelligibiliumque amorum, super eos autem existunt ipsi per se intelligibilis atque diuini amorum ibi re uera pulchrorum. A no bisque pro uiribus propriè sunt celebrati. Nunc iterum resumentes omnes in unum &conglobatum amorem amorum omnium patrem colligamus simul atque congregemus. Primò quidem ex multis in duas cogentes amatorias uires uniuersales, quas quidem omnes continet regitque absoluta totius amoris causa, penes principium omnia supereminens. Ad quam contendit pro cuiusque natura uniuersus rerum omnium amor. Vis amatoria ex primo bono luminis instar, per omnia profluit refluitque circulariter in ipsam bonum.