# Opera omnia 1071-5

Ficino, Opera omnia, MARSILIVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1071-5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1071-5

MARSILIVS. VIA malum negauit habere essentiam, eiusmodi dubitationes incidunt, uirtus ac uitium conueniunt in genere quodam qualitatis ad animum pertinentis, neque differre inter se posse uidentur, nisi in eo, quod qualitas illa quidem bona est haec autem mala, id est, quoniam illa uoluptatem reddit bonam, hęc uero malam. Igitur si malum non est, non erit aliquid quo differat uitium à uirtute. Idem igitur esse uidebitur. Item nisi malum aliquid sit, sequitur ut uitium, quod uirturi bonae repugnat, non sit malum.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
