# Opera omnia 1071

Ficino, Opera omnia, MARSILIVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1071
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1071

MARSILIVS. Adem uidetur esse lux, qua sol & lucet intus, & foras emicat, emicansque illuminat omnia. EaSdem rursus qua omnia haec illuminata, tùm in seipsis nitent, tùm transuerso radiorum iactu re fulgent in alia, tùm etiam recto quodam proiectu remicant erga solem, ubi sanè Plotinus excogitat, ipsummet Solis lumen ex Sole perpetuè dependere, comitarique Solem ubique, ac uersus Solemundi que se reflecterę. Similiter quoniam Deus est ubique, amor quoque quo Deus se ipsum, aliaqu diligit, est ubique. Dum uerò se ipsum aliaque amat, amorem cunctis accendit, quo se ipsa, Deum, & alia difigant. Accendit autem amorem hunc omnibus, uel extremis gradibus uniuersi, quandoquidem ipse pari ter est ubique & omnia diligit. Vnus cuiusque uerò amor ratione, tam necessaria pendet ex primo. quatenus illinc oritur, & conseruatur atque mouetur, ut unica quaedam uis amatoria uigere uideaturus bique, ex primo quidem bono suspensa, & in se ipsa residens, sicut lumen in sua passim puritate consi stit, nullis in mystum reflexa, denique in primum bonum, luminis instar, quatenus omnia in bono quouis amando, primum consequenter optat bonorum omnium bonum. Sicut autem Solaris radius ubique uirture uigens, non tam efficit, ut omnia ubique luceant, quam ut omnia quodammodo ca leant, uiuantque multa calendo potius, quàm lucendo. sic ad bonum ubique praesens non consequitur, ut singula cognitionis eius sint capacia, sed amoris Omnia enim semperque bonum ipsum amant, co gnoscunt uerò uix tandem quam paucissima. Amor igitur ad consequendum bonum, hauriendamque inde uitam, magis amandus est necessarius, quàm cognitio. Quamobrem radiorum illa catena in lu perioribus introducta, quae apprehensa supplicantem trahit ad bonum, est amor potius, quàm inue stigatio diuinorum. Eiusdem ex eisdem hymnis. Dionysius atque Hierotheus. Ge iam has iterum colligentes in unum dicamus, unam quandam esse simplicemque uirtutem se ipsa mouentem ad unificam quandam commistionem, ex ipso bono usque ad extremum uniuersi, ab eoque rursum deinceps per omnia ad ipsum bonum, ex se ipsa, & per se, & in se ipsamet in circulum reflectentem, atque in seipsam semper eodem modo se glomerantem. Materia est inferior ente, Deus ente superior. Cum materia bonum appetat, multò magis reliqua bonum optant. Item de malo daemonum.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
