# Opera omnia 1072-2

Ficino, Opera omnia, MARSILIVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1072-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1072-2

Pugnat certè non solum iniustus homo contra uirum iustum, sed etiam iniustitia contra iustitiam. Imò uerò ex hoc ipsu, quod duc hi habitus contrarij sunt, prorsus euenit ut homines his praediti inuicem sint contrarij. Contraria quin etiam est perturbata sensus motio, ad statum rationis natura tranquillum. Quod status eiusmodi bonus est, motio haec à statu cadens, mala iudicanda uidetur. Praeterea sub ipso bono in longissimam rerum graduumque distantiam fit progressus. Quod uerò nimium distat à bono accidit fore malum. Praesertim quia uidemus per haec admodum discrepantia bona nonnunquam sublimio ra multifariam impediri. Quod autem longissimè distans a bono bonum impedit, necesse est contrarium esse bono. Id ipsum uerò non iniuria malum cognominabimus. Iam uerò cum necessarium sit aliquid bono tandem contrarium euenire, quod & Plato in libro de scientia inquit, neque id utique bonum sit, confert enim bonum bono. Neque etiam sit aliquidminus bonum, qua ratione bonum, necesse est esse malum aliquid, quod bono sit reuera contrarium. Denique si quis dixerit, malum nihil aliud existimari, nisi quendam essentiae interitum, responderi poterit, malum non propterea ex ipso rerum ordine tolli, siquidem corruptio aeris ad generationem essentiamque ignis necessaria est, & conferens uniuerso, ideoque & esse aliquid, & posse non nihil.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
