# Opera omnia 1072-3

Ficino, Opera omnia, DIONYSIVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1072-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1072-3

DIONYSIVS. Ixerit ergo aliquis, unde nam igitur erit malum. Nisi enim malum sit uirtus ac uirtus erit idem, uniuersale uidelicet uitium idem erit, quod uniuersa uirtus, particulare similiter idem quod uirtus particularis. Aut saltem quod uirtuti aduersatur, non erit malum. Contraria profectò temperantiae intemperan tia est iustitiaeque iniustitia. Neque tantum dico iustum hominem & iniustum, ruriumque temperatum atque intemperatum inuicem dissidere, uerùm etiam antè foris apparentem probi uiri ad improbum discrepantiam, in ipso animo à uirtutibus omnino uita distant & ratione, motus dissident perturbati. Propterea necessatium est concedere ma lum aliquid esse bono contrarium. Neque enim bonum sibimet repugnat. Sed uniuer sum bonum, uelut ex uno principio ductum, unaque causa genitum communione qua dam inuicem & unione, & amicitia gaudet. Neque rursus quod minus bonum est, ma iori bono contrarium est dicendum, quia nec minus calidum, aut frigidum, minus cali do frigidoue repugnat. Malum igitur est in rebus, atque est aliquid. Et ita duntaxat est oppositum contrariumque bono. Caeterum si quis dixerit, malum esse ipsum rerum inte ritum, non propterea conuincet, malum in rebus omnino nihil esse. Sed ita erit malum quo que ens aliquod, tanquam conferens ad entia generanda. Nónne saepe huius interitus generatio fit illius. Atqui malum ita conducet ad plenitudinem uniuersi, ipsi per se praestans, ne sit imperfectum. Malum qua ratione malum est, nihil generat, sed uirtute boni fit generatio. MARSILIVS. Vando aer extenuatur in ignem, interitus quidem aeris, quem malum dicimus, nihil gene rat, sed uirtus ignis, aut Solis, quę bona est, ignem generat tanquam bonum. Nec fuit natu ralis intentio uirtutis illius aeris formam perdere, imò formam ignis efficere. Abijt uero aeris forma dum ignis forma succedit. Neque putare debet quispiam malum atque bonum ratione qua dam duntaxat inter se differre, nam & reipsa discrepant. Generatio similiter & interitus. Neque malum esse potentiam quandam per se existentem, neque quomodo potentiam, sed potius impotentiam.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
