Latin
DIONYSIVS
Ficino, Opera omnia 1072-4
Unproofread scanNot analysed yet
DIONYSIVS. Dhaec autem uera ratio respondebit. Malum qua ratione malum est, nullam essentiam, uel generationem facere, solum uerò deprauare, atque perdere, quantum in ip so est, rerum substantiam. Si quis autem ipsum generationis dixerit authorem, propte reaque alterius pernitie, praestet alteri genituram, respondendum est, reuera, non qua ratione perdit, generationem aliquam elargiri, sed qua corruptio malumque est, uiolare solum atque deprauare. Generationem uerò essentiamque effici propter bonum. Atqui malum per se quidem erit interitus, author uerò generationis propter bonum. Et qua qui dem ratione malum est, neque est ens, neque entium effectus. At propter bonum, &ens est, &bonu authorque bonorum. Imò uero neque est quicquam secundùm idem bonum, atque malum. Neque rursus eiusdem est interitus. &generatio idem. Neque qua conditione malum est, eadem est &potentia. Neque quaedam per se potentia, aut quidam per se interitus. Ipsum nanque quod dicitur perse malum, neque ens dicendum est, neque bonum, neque ge nerationis effector, neque rerum author uel bonorum. De gradibus bonorum, Quomo lo per defectum boni contingit malum.